Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 13:12

ille ego qui hat geschrieben:Estne hoc verum, Roberto non iam licere praeconium Septimanarum Latinarum his in foris propagare?


Hoc opīnābar, sed nihil certī sciō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Stomachatus » Mi 11. Okt 2017, 14:02

ThomasVulpius hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:Estne hoc verum, Roberto non iam licere praeconium Septimanarum Latinarum his in foris propagare?


Hoc opīnābar, sed nihil certī sciō.


Hoc opīnābar, sed nihil certī sciō.

ergo taceas.

Praeterea non credo illi coco esse opus propagare quicquam, nam centeni sunt utcumque qui cupiant adire illas septimanas latinas (cum sint iam notissimae) neque est locus omnibus.
Zuletzt geändert von Stomachatus am Mi 11. Okt 2017, 15:36, insgesamt 1-mal geändert.
Stomachatus
Praetor
 
Beiträge: 119
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Stomachatus » Mi 11. Okt 2017, 14:06

ThomasVulpius hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:
Stomachatus hat geschrieben:Multi sunt qui velint coram loqui latine, etiam, ut credo, in mea urbe. Sed quo modo possum facere praeconia, si omnes sedes tantopere inquinatae sunt? Ego nolim loqui de inceptis meis inter nugas tuas. Et incepta mea certe potius valent ad Latinitatem provehendam.


Nunc demum liquet te pecuniae aucupandae gratia foro interesse. Si ita res est, nugae vulpianae ad latinitatem provehendam magis conducunt.


Sortilegam adiī et ex eā, quis Stomachātus esset, quaesīvī. Quae chartīs vīdit eum iuvenem Italum esse, quī in Ītaliā conventūs Latīnē loquendī ageret; quōs ad conventūs addūcere velle magistrōs linguārum antīquārum Italōs; pecūniae recipiendae causā praecōniā retiāliā facere velle, quibus illōs magistrōs alliceret.

Quā ex vāticinātiōne facile intellegī potest illum Stomachātum ioca mea graviter ferre. Quae cum magistrī adultī lēgerint, eōs, quī Latīnē loquendō operam dent, in īnsānā quādam arte versārī exīstimābunt.

Neque, quoad sciam, in hōc forō praecōnia dīvulgāre licet. Nē *Robertus *Maier quidem, archimagīrus praeclārus, septimānae illae Latīnae, quae dīcuntur, quandō et ubi fīant, docet.

Uter dignitātī hūius forī māius damnum affert? Utrum is, quī puerīliter cavillātur, an is, quī pecūniae conciliandae causā (cf. CIC. Att. 6,1,21) artem linguīs antīquīs loquendī sē amāre simulat?


Non sum quem credis! Nihil est mihi cum illo italo quem tectis verbis nominas.

Praeterea numquam sum locutus de pecunia. Si Latinitas tua non esset Savipontana (sed est, proh dolor!), scires vocem praeconii non eandem vim habere quam habet vox Germanica „Werbung".

Conaris convincere me, sed non valebis, nam ego sum in recto neque quicquam habeo quod mihi obiciam.
Stomachatus
Praetor
 
Beiträge: 119
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 16:02

Stomachatus hat geschrieben:Si Latinitas tua non esset Savipontana (sed est, proh dolor!)


Cum *Saravipontānīs rēs mihī est prōrsus nūlla, quia patris *Eichenseer conventibus Latīnē loquendī bis interfuī. Mihī rēs cum M. Cicerōnis genere dīcendī est. Praetereā pater *Eichenseer annō bis mīllēsimō octāvō obiit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 11:34

medicus hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:barbātōs interfēcit

Num putas eam laudandam esse? :hairy:


Quid sit causae, cūr *Rebeccae mōrēs vituperēs atque reprehendās, nōn intellegō. Ea enim sōla urbem Palmȳram, quā occupātā *islāmistae barbātī monumenta antīqua dēlēre coeperant, līberāvit omnīsque *islāmistās barbātōs imbre plumbeōrum tēlōrum perforāvit. Quae quidem mulier, quae *ambimana quoque vocātur, arma celerius quam *Billy ille, quī puer nōminābātur (*Americānicē: "Billy the Kid"), prōmere scit et īnsānā quādam atque adeō *psȳchoticā iaciendī plumbea tēla cupiditāte effrēnāta omnīs virōs barbātōs ante interficit quam, sintne rē vērā *islāmistae, interroget. Nōnne eī grātiae sunt agendae, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam nōbīs omnibus pestem (cf. CIC. Catil. 1,11) atque perniciem dēlēvit atque exstīnxit?

Bild

Praetereā etiam aliīs mōnstrīs grātiae sunt agendae. Erat enim nūntiātum urbem *Meccam magnā undā maritimā esse dēlētam. Sed hic nūntius falsus est - id quod "Fake News" Britannicē vocātur. Nam *Rebecca *Lee, quae mihī amīcissima est, eō tempore in Arabiā versāns vēram huius calamitātis causam *phōtographāvit:

Bild
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 15. Okt 2017, 13:00, insgesamt 3-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 13:12

Ei tibi amicissimae dicas sigarellas fumare ei nociturum esse :hairy:
Zuletzt geändert von medicus am Do 12. Okt 2017, 14:18, insgesamt 2-mal geändert.
medicus
Senator
 
Beiträge: 3775
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 13:31

medicus hat geschrieben:Eae tibi amicissimae dicas sigarellas fumare eae nociturum esse :hairy:


Hoc et ipse sciō et *Rebeccam nōvisse putō. Nam medicī mē ob eam causam in morbum incidisse, quod fūmō, ostendērunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 14:16

eae= falsum, rectum= ei :hail:

supra iam emendavi
medicus
Senator
 
Beiträge: 3775
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Do 12. Okt 2017, 15:38

medicus hat geschrieben:eae= falsum, rectum= ei :hail:

supra iam emendavi


Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon medicus » Do 12. Okt 2017, 16:11

ThomasVulpius hat geschrieben:Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet!

Aetate provecto vesicas non iam emendo. :(
medicus
Senator
 
Beiträge: 3775
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Exinterator » Fr 13. Okt 2017, 10:01

ThomasVulpius hat geschrieben:
medicus hat geschrieben:Eae tibi amicissimae dicas sigarellas fumare eae nociturum esse :hairy:


Hoc et ipse sciō et *Rebeccam nōvisse putō. Nam medicī mē ob eam causam in morbum incidisse, quod fūmō, ostendērunt.


Per quot annos vel ex quo anno vitae tuae fumare coepisti? Ego annum agens sextum et decimum sed clam parentibus, nunc vero tricenarius consuetudinem abieci. Plusquam vicena sigarilla in die per quindecim et amplius annos fumavi ...
Zuletzt geändert von Exinterator am Fr 13. Okt 2017, 19:25, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 315
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Zythophilus » Fr 13. Okt 2017, 12:21

Pellere posse putat fumo se daemonas hausto
Vulpius, hunc, pulmo, cum male, laese, feras.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Sa 14. Okt 2017, 17:09, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Pater patriae
 
Beiträge: 14852
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 13. Okt 2017, 18:41

Fumo quem sigarella dant nocivo,
Vulpi, nonne tibi vapor, virago
Armis quem creat igneis Rebecca,
Multo gratior est salubriorque?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13312
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 14. Okt 2017, 12:56

consus hat geschrieben:Fumo quem sigarella dant nocivo,
Vulpi, nonne tibi vapor, virago
Armis quem creat igneis Rebecca,
Multo gratior est salubriorque?


Utinam rēs ita sē habēret! Nam vapōrem armōrum igneum ignōrō neque est trux *Rebecca. Fistulae *nicotīnae sōlae mihi sunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3478
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ille ego qui » Sa 14. Okt 2017, 17:23

quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam nōbīs omnibus pestem (cf. CIC. Catil. 1,11) atque perniciem dēlēvit atque exstinguit?


*exstīnxit ;)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5178
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste