Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 12:22

Aquarius hat geschrieben:Latine loqui uelle diceris. Fere cotidie colloquiorum retialium particeps ego fio, si quando interesse uolueris ego amicusque Polonus te libenter accipiemus!


Et Vulpius! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 12:45

Tiberis hat geschrieben:Conviciatur alter, alter insanit.
Quod quis potest perferre? Nam forum affligit
uterque verbis cum utitur parum cultis,
quae taedium et molestiam exhibent nobis.
Vos quamdiu forum inquinabitis nostrum ?
Nugasque quamdiu legemus hic vestras ?
:x


Uter diginitātī huius forī māius damnum affert? Utrum is, quī dē *cīnēmatogrammatīs [heteroclitōn!], quae permultī hominēs libenter spectant, loquitur an is, quī dē mentulā meā flaccidā? Equidem, quia nātū minōribus aditum ad hoc forum patēre bene sciō, rēs obscaenās, quās ūnāquāque ēmissiōne eius seriēī *tēloptēricae, quae dē "lūdō soliōrum" est, vidēmus, numquam prōposuī neque umquam prōpōnam. Utrum est māius scelus? Utrum imāginēs dracōnum an nūdōrum virōrum mulierumque, quī in concubitū versantur, prōpōnere? Nam saepe rēs venereās in ēmissiōnibus eius seriēī vidēmus. Neque exigua colloquiōrum pars in lupānāribus fit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Aquarius » Di 10. Okt 2017, 15:05

Stomachatus hat geschrieben:Ad hoc stultissimum sophisma non respondeam.

Reuera sophisma non est, sed eorum maleuolentiae indicium. Hos enim homines uanos et inuidos puto, quippe cum Latinitatem uiuam ob nugas tales irrideant. Aut inuident aut sunt insani, tertium non datur!
Dixi antea. Sunt enim nonnulli qui loquantur latine obletamenti causa neque putent quemquam posse docere illa ratione. Praeterea falso credunt rationem Ørbergianam accommodari non posse ad normas cn. vulgo Rahmenlehrpläne.

Hi quoque delirant. Nam id negant, quod concretum et in omnium oculis perspicuum est. Discipuli hac methodo eruditi haud raro optime linguam callent et e certaminibus uersoriis etiam uictores discedunt.
ThomasVulpius hat geschrieben:Et Vulpius! :lol:

Te, si microphono uti posses, in colloquium uocale libenter inuitarem! Vocem tuam numquam audii.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 10. Okt 2017, 17:01

Medicus domesticus hat geschrieben:His diebus egomet non deam Durgam adoro, sed Matrem misericordiae salutem dico plurimam, quae certe miserum adiuvabit:


Vae tibī! Renāscēris et multās vītās miserrimās agēs, dum deam *Durgam *Sānscritē adōrāverīs.

या देवी सर्वभुतेषु विष्णुमायेति शब्दिता ।

नमस्तस्यै नमस्तस्यै नमस्तस्यै नमो नमः ॥६॥


yā devī sarvabhuteṣu viṣṇumāyeti śabditā ।
namas tasyai namas tasyai namas tasyai namo namaḥ ॥6॥

Quae dea in omnibus animālibus "illūsiō (deī) Visnūs" vocāta (sc. est),

ei venerātiō (sc. sit), ei venerātiō, ei venerātiō, venerātiō venerātiō!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Medicus domesticus » Di 10. Okt 2017, 18:10

Mea non interest utrum dea sit nomine Durga an renascar. Adoro Matrem nostram, salve Regina! -> https://youtu.be/k-MeIR33uk0
https://youtu.be/2BMom2DyS9Y
Homo montanus libentius hoc iter facio iterum et iterum:
https://www.berchtesgadener-land.com/ku ... -wallfahrt
Scio te esse philologum. Qui hoc in foro numquam adiuvabat petentes...
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am Di 10. Okt 2017, 19:25, insgesamt 1-mal geändert.
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Di 10. Okt 2017, 19:18

Medicus domesticus hat geschrieben:Mea non interest utrum dea esse nomine Durga an me renasci.


esse/renasci? :?
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6735
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon Medicus domesticus » Di 10. Okt 2017, 19:26

Iam emendavi :roll:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6401
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon marcus03 » Di 10. Okt 2017, 21:18

renaturus sim? Nonne tempore futuro renascemur, si quidem renasci liceat?
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6735
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:25

marcus03 hat geschrieben:renaturus sim? Nonne tempore futuro renascemur, si quidem renasci liceat?


In sententiīs secundāriīs, quārum modus coniūnctīvus est, participium futūrum adhibērī opus nōn est.

Exemplum prōferam: "Quid crās fīat, nesciō."
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:27

Medicus domesticus hat geschrieben:Scio te esse philologum. Qui hoc in foro numquam adiuvabat petentes...


Rectē monuistī.

http://www.e-latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=18&t=44689&p=340085#p340085
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:29

Medicus domesticus hat geschrieben:Iam emendavi :roll:


Medicus vēsīcam nec grammaticam ēmendet! :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 11:43

Medicus domesticus hat geschrieben:Scio te esse philologum.


Hoc dubitō. Egō enim, quia stultus sum, cum comitia essent, factiōnem prō Germāniā *alternātīvam ēlēgī. Vix igitur mihī contigit, ut exāmen scholae prīncipālis (Germānicē: "Hauptschule") superārem, neque officiō propter īnscientiam fungor. Quam ob rem in cālīgine caupōnae tōtum diem sedēns cervisiam bibō, lūdōs *pedifollicōs *tēloptēriō spectō, extrāneīs maledīcō. Praetereā - id quod decet inter hominīs rudīs atque incultōs - Latīnē, Graecē, Hebraicē, Chaldaicē *Sānscritēque scrībere sciō.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 11. Okt 2017, 12:04

Exinterator hat geschrieben:
Stomachatus hat geschrieben:Multi sunt qui velint coram loqui latine, etiam, ut credo, in mea urbe. Sed quo modo possum facere praeconia, si omnes sedes tantopere inquinatae sunt? Ego nolim loqui de inceptis meis inter nugas tuas. Et incepta mea certe potius valent ad Latinitatem provehendam.


Nunc demum liquet te pecuniae aucupandae gratia foro interesse. Si ita res est, nugae vulpianae ad latinitatem provehendam magis conducunt.


Sortilegam adiī et ex eā, quis Stomachātus esset, quaesīvī. Quae chartīs vīdit eum iuvenem Italum esse, quī in Ītaliā conventūs Latīnē loquendī ageret; quōs ad conventūs addūcere velle magistrōs linguārum antīquārum Italōs; pecūniae recipiendae causā praecōnia retiālia facere velle, quibus illōs magistrōs alliceret.

Quā ex vāticinātiōne facile intellegī potest illum Stomachātum ioca mea graviter ferre. Quae cum magistrī adultī lēgerint, eōs, quī Latīnē loquendō operam dent, in īnsānā quādam arte versārī exīstimābunt.

Neque, quoad sciam, in hōc forō praecōnia dīvulgāre licet. Nē *Robertus *Maier quidem, archimagīrus praeclārus, septimānae illae Latīnae, quae dīcuntur, quandō et ubi fīant, docet.

Uter dignitātī hūius forī māius damnum affert? Utrum is, quī puerīliter cavillātur, an is, quī pecūniae conciliandae causā (cf. CIC. Att. 6,1,21) artem linguīs antīquīs loquendī sē amāre simulat?
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mi 11. Okt 2017, 14:56, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Okt 2017, 12:41

Dubito, multumne pecuniae sic mereri possit Stomachatus noster ... ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nōlīte rērum praeteritārum oblīvīscī!

Beitragvon ille ego qui » Mi 11. Okt 2017, 13:11

Neque, quoad sciam, in hōc forō praecōnia dīvulgāre licet. Nē *Robertus *Maier quidem, archimagīrus praeclārus, septimānae illae Latīnae, quae dīcuntur, quandō et ubi fīant, docet.


Estne hoc verum, Roberto non iam licere praeconium Septimanarum Latinarum his in foris propagare?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron