ad Monacenses Bavarosque superiores

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ille ego qui » Sa 14. Okt 2017, 21:34

Salvete, sodales!
Tirocinio sive referendariatu tandem aliquando superato - necnon libello (vulgo: Seminararbeit) de Latinitate scilicet viva exarato :D - munus nunc suscepi prope Monachium. Siqui vestrum ibidem habitant, ad me scribant! semper enim iuvat homines sive litterarum sive antiquitatis sive Latine loquendi studiosos coram cognoscere. Quid, quod etiam Latine loquentes Alpes peragrare licet :lol:
Valeatis.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5316
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ille ego qui » So 15. Okt 2017, 12:52

gratias ago omnibus, qui mihi responderunt :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5316
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Okt 2017, 13:18

Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ille ego qui » So 15. Okt 2017, 13:32

certe! sed nonne te - nisi "dea" tua mortua - regionem Ruhranam relicturum esse ipse negasti?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5316
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Okt 2017, 15:07

ille ego qui hat geschrieben:certe! sed nonne te - nisi "dea" tua mortua - regionem Ruhranam relicturum esse ipse negasti?


Rem acū tetigistī. Neque egō regiōnem *Ruhrānam nisi eā, quam nōminātim appellāre nefās est, mortuā relinquam. Sed tum mē ad tē cōnferam et eius - scīs, quam nōminem! - lārvam mēcum addūcam. Tum tuīs quoque in aedibus rēs dēpellentur et aliīs locīs atque anteā erunt. Armāriōrumque forēs ipsae sē et aperient et claudent. Āēr tremere incipiet atque eius fōrma adumbrābitur. Eius vōcem audiēs. Tum rēs *esotericās vērās esse cognōscēs. Omnibus igitur rēbus dēspērātīs, cruce abiectā, ecclēsiāque tuā combustā ultimam Thūlēn petēs, ut deum *Odin adōrēs *Nortmannōrumque sāgam, quae noctū in silvīs nūda pervagētur, usque ad animum cōnsōpītum futuās.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 18. Okt 2017, 11:43

ille ego qui hat geschrieben:Quid, quod etiam Latine loquentes Alpes peragrare licet :lol:


Alpēs peragrāre exitiōsum est. Nam omnia mōnstrōrum genera Alpēs incolunt. Perīculum igitur est, nē viātōrēs aut ā *stegosaurō conculcentur aut ā *pterosaurō in sublīme rapiantur et in nīdō pullīs cibō sint. :lol:

https://static3.depositphotos.com/1007664/230/i/950/depositphotos_2302696-stock-photo-stegosaurus.jpg


Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Zythophilus » Mi 18. Okt 2017, 22:56

Alpibus in celsis constat mala monstra latere
et iuga portentis acribus alta coli.
Vulpius en causa est: namque hunc fugientia pennis
monstra petiuerunt auia et alta citis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15106
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Medicus domesticus » Do 19. Okt 2017, 09:30

ThomasVulpius hat geschrieben:Alpēs peragrāre exitiōsum est. Nam omnia mōnstrōrum genera Alpēs incolunt

Adhuc vivo, Vulpi.. :lol:
Iam video Vulpium Alpes nostras trementibus manibus pervagantem. Quid spectabit? ----> https://youtu.be/YJleMQV8q5Y
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6419
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Exinterator » Do 19. Okt 2017, 14:40

ThomasVulpius hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:Quid, quod etiam Latine loquentes Alpes peragrare licet :lol:


Alpēs peragrāre exitiōsum est. Nam omnia mōnstrōrum genera Alpēs incolunt. Perīculum igitur est, nē viātōrēs aut ā *stegosaurō conculcentur aut ā *pterosaurō in sublīme rapiantur et in nīdō pullīs cibō sint


Immo Carpathios transeuntibus a pterosauris cavendum esse dixeras: ibi enim omnia, quotquot extent monstra praehistorica, etiam Godzillam, esse. Id quod Batavus quidam eo profectus suo malo didicit.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Stomachatus » Do 19. Okt 2017, 15:14

Et hoc praeconium abiit in sterquilinum, auctore Vulpio, omnibus coniventibus. Vos pudeat.
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 250
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Exinterator » Do 19. Okt 2017, 17:26

Qui est sine peccato primum in Vulpium lapidem mittat.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Stomachatus » Do 19. Okt 2017, 18:46

Iterumne nunc incipiam?

Non sum ego in culpa, quod primus surrexi ut deprecarer statum in quo hoc forum etiamnunc versatur.
Ut iam pluries dictum est, nihil effeci mitibus verbis, inde factum est ut pergerem ad acerba. Sed res ipsa pro me loquitur. Tu e contrario haeres in cortice verborum.
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 250
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Aquarius » Do 19. Okt 2017, 22:46

Attamen, nisi me oculi decipiunt, Vulpius ex omnibus forensibus unus est qui serio respondit huic praeconio.
ThomasVulpius hat geschrieben:Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Stomachatus » Do 19. Okt 2017, 23:01

Aquarius hat geschrieben:Attamen, nisi me oculi decipiunt, Vulpius ex omnibus forensibus unus est qui serio respondit huic praeconio.
ThomasVulpius hat geschrieben:Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?


Minime gentium. Est iocus verbis tectis prolatus. Nam Vulpius solet ridere "illum" quod nesciat graece. Huc additur quod Vulpius procul a Monachio habitat.

Praeterea saepius scripsit de draconibus et de ceteris nugis.

Inde fit ut non intelligam cur coneris defendere eum. Nam patet eum nolle serio respondere.
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 250
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Aquarius » Fr 20. Okt 2017, 02:11

Stomachatus hat geschrieben:
Aquarius hat geschrieben:Attamen, nisi me oculi decipiunt, Vulpius ex omnibus forensibus unus est qui serio respondit huic praeconio.
ThomasVulpius hat geschrieben:Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?


Minime gentium. Est iocus verbis tectis prolatus. Nam Vulpius solet ridere "illum" quod nesciat graece. Huc additur quod Vulpius procul a Monachio habitat.

Praeterea saepius scripsit de draconibus et de ceteris nugis.

Inde fit ut non intelligam cur coneris defendere eum. Nam patet eum nolle serio respondere.

Verone "ille" Graece nescit? Si ita est, hanc cauillationem minime probo (etsi causam expulsionis esse non posse puto). Me quoque interdum ita titillat, quod Graece nescio.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste