ad Monacenses Bavarosque superiores

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 20. Okt 2017, 13:35

Stomachatus hat geschrieben:Non sum ego in culpa, quod primus surrexi ut deprecarer statum in quo hoc forum etiamnunc versatur.


Rectē nōs monuit Stomachātus. Sī enim proximō annō cancrō mortuus essem, multa mīlia iuvenum disputandī dē philosophiā Platōnis et Aristotelis avidōrum ad forum Latīnē loquendī sē contulissent. Sed quia vīvō, magistrī linguae Latīnae Italī animōs ad Latīnē loquendum advertere nōlunt. Sed remōtō iocō (cf. CIC. fam. 7,11,1) plūrimī linguae Latīnae magistrī Latīnē loquī nōlunt; utrum egō nūger necne, nihil rēfert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 20. Okt 2017, 13:43

Exinterator hat geschrieben:Immo Carpathios transeuntibus a pterosauris cavendum esse dixeras: ibi enim omnia, quotquot extent monstra praehistorica, etiam Godzillam, esse. Id quod Batavus quidam eo profectus suo malo didicit.


Illum Batāvum, cum aliquot annīs ante in Dāciā fēriās ageret, ā *pterosaurō sublīme lātum et in nīdō ā pullīs dīlacerātum dēvorātumque esse inter omnīs cōnstat. (Sed sunt etiam, quī illum ā *stegosaurō conculcātum esse dīcant.)
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 20. Okt 2017, 13:48

ille ego qui hat geschrieben:gratias ago omnibus, qui mihi responderunt :-)


Argūmentum (*Britannicē: "thread") tuum īnsulsīs commentātiōnibus libentissimē exaggerāvī. :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 20. Okt 2017, 13:55

Stomachatus hat geschrieben:Nam Vulpius solet ridere "illum" quod nesciat graece.


Cum illō linguae Latīnae expertō virō Latīnē, Graecē cum aliīs loquendumst, velut cum *Aloisiō, praepositō Vīvāriī Novī, quod dīcitur. :-D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Aquarius » Fr 20. Okt 2017, 16:08

Hic mos classicistis Tremoniensibus communis esse uidetur, ut linguae Graecae ignaros contemptui habeant.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 20. Okt 2017, 17:15

Aquarius hat geschrieben:Hic mos classicistis Tremoniensibus communis esse uidetur, ut linguae Graecae ignaros contemptui habeant.


Mihī quidem ante oculōs obversātur1 alter *Tremōniae incola, quī praeter mē linguae Graecae ignārōs contemptuī habet. :wink: ;-)

___________________________
1) cf. CIC. Sest. 7 sed mihī ante oculōs obversātur reī pūblicae dignitās
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Sa 21. Okt 2017, 10:40, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Aquarius » Fr 20. Okt 2017, 17:43

ThomasVulpius hat geschrieben:
Aquarius hat geschrieben:Hic mos classicistis Tremoniensibus communis esse uidetur, ut linguae Graecae ignaros contemptui habeant.


Mihī quidem ob oculōs versātur alter *Tremōniae incola, quī praeter mē linguae Graecae ignārōs contemptuī habet. :wink: ;-)

Haud difficile intellectu est.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ille ego qui » Sa 21. Okt 2017, 09:26

Betreff: ad Monacenses Bavarosque superiores

Stomachatus hat geschrieben:
Aquarius hat geschrieben:Attamen, nisi me oculi decipiunt, Vulpius ex omnibus forensibus unus est qui serio respondit huic praeconio.
ThomasVulpius hat geschrieben:Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?


Minime gentium. Est iocus verbis tectis prolatus. Nam Vulpius solet ridere "illum" quod nesciat graece. Huc additur quod Vulpius procul a Monachio habitat.



Salvete!
Nonnulli mihi privatis nuntiis responderunt - sine cura igitur sitis :-)
Ne gravius, quam par est, feramus ioca nugasque Vulpianas! ne ego quidem aegre fero Vulpium mecum aliquando cavillari - ut parum Graece docto. neque enim multis illis mensibus, quibus morbo gravissimus huc ne accederet prohibebatur, plurima hic colloquia orta sunt Latina - neque doctiora, neque familiariora - ad quae quidem, quod expertus sum, huius fori sodales excitare etiam difficilius est ;-) (aliter atque olim in locutorio "Chat" nostro, quod tamen locutorium abhinc multos annos nulla participum culpa in statum deterrimum depravatum est :( ). nunc contra - ut eo, unde sum digressus, aliquando revertar - aliqua saltem hic legere licet, etsi nugatoria - vel "rixatoria" ... :D
valeatis.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 21. Okt 2017, 11:06

ille ego qui hat geschrieben:Salvete!
Nonnulli mihi privatis nuntiis responderunt - sine cura igitur sitis :-)
Ne gravius, quam par est, feramus ioca nugasque Vulpianas! ne ego quidem aegre fero Vulpium mecum aliquando cavillari - ut parum Graece docto. neque enim multis illis mensibus, quibus morbo gravissimus huc ne accederet prohibebatur, plurima hic colloquia orta sunt Latina - neque doctiora, neque familiariora - ad quae quidem, quod expertus sum, huius fori sodales excitare etiam difficilius est ;-) (aliter atque olim in locutorio "Chat" nostro, quod tamen locutorium abhinc multos annos nulla participum culpa in statum deterrimum depravatum est :( ). nunc contra - ut eo, unde sum digressus, aliquando revertar - aliqua saltem hic legere licet, etsi nugatoria - vel "rixatoria" ... :D
valeatis.


Valdē gaudeō, quod ille dominus atque paene deus artis *stilisticae mihī nōn iam suscēnset. Maximamque partem familiāriter cum ipsō etiam cavillāns ac iocāns (cf. Cic. Att. 2,1,5) dē linguā Graecā adhibēbam quaedam verba composita ā mē ipsō ficta. Ut exemplō ūterer, nōn vōce mercātūs supellecticāriī prō "Möbelhaus" (*Britannicē: "furniture shop"), sed vōce *epiplopōliī (τὰ ἔπιπλα supellex; -πώλιον locus, ubī aliquid vēnit, cf. παντοπώλιον locus, ubī omnēs mercēs vēneunt, *Britannicē: "supermarket") ā Graecō ductā ūsus sum.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Mi 8. Nov 2017, 13:43, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Exinterator » Sa 21. Okt 2017, 12:41

"Illius" morum maturitatem et prudentiam magni facio.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 10. Nov 2017, 17:16

Exinterator hat geschrieben:"Illius" morum maturitatem et prudentiam magni facio.


Egō tamen *psȳchoticō quōdam metū cōnficior, nē omnēs magistrātūs cum rē pūblicā *islāmicā, quae *Raccae est, contrā lēgem Germāniae fundamentālem coniūrārint, ut cīvitās nostra *islāmifieret. Neque sortilegae quidem ipsae, utrum illī dominō ac deō fidēs habenda sit, sciunt. Fortasse ille etiam ab *abstractrīce vigōris magīā ātrā incantātus est, ut inimīcus fieret meus. Sed ea, quam nōminātim appellāre nefās est, postquam mortua erit, egō somniāns iter per loca ulteriōra ad illum faciam, ut mentem eius explōrem. Sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīuscuiusque, quid dē rē pūblicā *islāmicā sentiat! Cui sī ille faveat, *Bavāriam ad exitium et vastitātem vocāre *Drōgōnem iubēbō.

https://orig00.deviantart.net/6518/f/2017/220/4/4/443a7ccdcff3da04f19ddfc3e900e304-dbjc98e.png

https://orig00.deviantart.net/796c/f/2014/336/0/0/red_dragon_by_manzanedo-d88gz1c.jpg
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Exinterator » Fr 10. Nov 2017, 17:51

Cum loquor tecum mihi videor cum puero quinque vel sex annos nato (sed latine doctissimo) rem habere ...
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 10. Nov 2017, 18:24

Exinterator hat geschrieben:Cum loquor tecum mihi videor cum puero quinque vel sex annos nato (sed latine doctissimo) rem habere ...


Rem acū tetigistī.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon Exinterator » Fr 10. Nov 2017, 20:06

At puer alapa cohiberi ne blateret potest, tu autem cancro vix elapsus nihil plane de studio tuo garriendi remisisti
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: ad Monacenses Bavarosque superiores

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 15. Nov 2017, 17:09

Exinterator hat geschrieben:At puer alapa cohiberi ne blateret potest, tu autem cancro vix elapsus nihil plane de studio tuo garriendi remisisti


*Vulpius vēsīcam nec mōrēs mūtat.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 8 Gäste