de rebus Bracabeclianis ;-)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon ille ego qui » So 15. Okt 2017, 15:40

De discipulis *internatis :lol:
-------------------------------------

Salvete, sodales!
Nonne aliquando iuvat verba enodare - id est: in re etymologica versari? ;-)
Nonne delectat verbum Gallicum "raison" itidem a "ratione" esse deductum atque "Saison" a "satione" (necnon "façon" a "factione")?
Nonne mirum est idemque iucundum verba Germanica "Referat", "Dezernat", "Inserat" (<=> *Relat, Dekret, *Insert) origine esse iussivos olim a magistratibus ascriptos (réferat! decérnat! ínserat!), postea tamen - accentu maxime - accommodatos ad tales voces, quales sunt "Diktát" aut "Konsulát" (qui "consulatus" nescio quando in genus neutrale videtur abisse). Huc adde, quod - simillime - verbum Anglicum "recipe (Rezept)" ad imperativum (recipe!) redire profitentur.
Nunc autem hac potissimum re moveor: quomodo compositum sit vel unde ductum vocabulum "Internat". Patet id quidem tractum esse ab adiectivo "interni" (hactenus Dudenius quoque ;-) ). Sed nonne probabile videtur eandem relationem etymologicam intercedere inter voces "Lektorat" et "lektorieren" (*lectorare) atque inter "Internat" et "internieren" (*internare)? Quid vobis videtur?

Valeatis ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5332
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon Exinterator » So 15. Okt 2017, 15:52

Quid perinde ac puella tam multis facieculis uteris?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon ille ego qui » So 15. Okt 2017, 16:16

ut magister facere non possum, quin eis, quos doceo, in dies similior fiam. en oscilla etiam infantiliora:

:huepf: :schlumpf: :gnom: :band: :vogel: :boah: :lachend: :stretch: :vampir: :cool2:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5332
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Okt 2017, 16:31

ille ego qui hat geschrieben:ut magister facere non possum, quin eis, quos doceo, in dies similior fiam. en oscilla etiam infantiliora:

:huepf: :schlumpf: :gnom: :band: :vogel: :boah: :lachend: :stretch: :vampir: :cool2:


Quid? Illene dē rēbus īnfantīlibus loquitur? Estne sermō dē mē? :grouphug:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon ille ego qui » So 15. Okt 2017, 22:25

an de re ipsa nemo iudicare audet? ;-)
valete!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5332
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de rebus Bracabeclianis ;-)

Beitragvon Tiberis » Mo 16. Okt 2017, 01:43

Christiano suo sal.

nonne permulta vocabula, quae nostra lingua in -at cadunt, vel officium significant vel sedem officii? ut exempla afferamus: Konsulat > a) magistratus vel officium consulis b) sedes / locus, ubi officium consulis praestatur; Lektorat > officium lectoris ; Kommissariat > sedes, ubi officia *commissariorum praestantur; Referat > a) officium eius, qui de aliqua re refert, b) sedes vel locus, ubi eiusmodi officia praestantur (eqs)
Simili modo "Internat" intellegi licet: quo vocabulo locus significatur, in quo "interni" (scil. discipuli) sua officia praestant.
an erro?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9743
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste