THOMAE VVLPII PRIMA IN MVRES PORCELLOS ORATIO IN SENATV HABI

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

THOMAE VVLPII PRIMA IN MVRES PORCELLOS ORATIO IN SENATV HABI

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 21. Okt 2017, 15:32

I. Egō, cum *holerātor imperiī olitōriī essem, coniūrātiōnem mūrium porcellōrum contrā cellās penāriās factam detēxī et in illa animālia rōdentia hanc ōrātiōnem in senātū habuī.

II. Quousque tandem abūtēminī cōpiā lactūcae nostrae, mūrēs? Quam diū etiam vāgītus iste vester aurēs nostrās implēbit? Quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit vorācitās? Nihilne vōs cellārium vacuum, nihil fames līberōrum, nihil cōpia olerum dēficiēns, nihil concursus famēlicōrum omnium, nihil sanctissimus culīnae locus, nihil hōrum vescula ōra vultūsque mōvērunt? Patēre vestram vorācitātem nōn sentītis? Quid proximā, quid superiōre nocte dēvorāveritis, quantam fēnī cōpiam comēderitis, quot carōtās arrōseritis, quem nostrum ignōrāre arbitrāminī? *Edehol! (Edepol + holera = edehol) Ūbinam mūrium sumus? In quā caveā vīvimus? Quās cellās penāriās habēmus?

III. Quae nota domesticae gulōsitātis nōn inusta vītae vestrae est? Quod prīvātae ructātiōnis dēdecus nōn haeret in fāmā? Quae fēnī arrōdendī libīdō ā dentibus, quod lactūcae dēvorandae facinus ab unguibus umquam vestrīs, quod quirītandī flāgitium ā tōtīs corporibus āfuit? Cui vōs animālī rōdentī, quod cuppēdiārum illecebrīs irrētīssētis, nōn aut ad dauca dissecanda cultrum aut ad cellam penāriam vacuefaciendam facem praetulistis?

IV. Ō tempora! Ō mūrēs! Hīc, hīc sunt in nostrō numerō, patrēs obēsī, in hōc iēiūnō atque famēlicō cōnsiliō, quī nōn sōlum dē lactūcā dēvorandā vērum etiam dē carōtīs ambedendīs cōgitent. Quōs egō videō gāneō et quī fēnō cibandī sunt, eōs nē precibus Franciscī Italicīs quidem vulnerō. Senātus haec intellegit, cōnsul videt.

V. Hī tamen vīvunt! Vīvunt? Immō vērō in caveam veniunt, comestiōnis pūblicae participēs fīunt, notant et dēsignant vāgītū ad lactūcam praebendam ūnumquemque nostrum.

VI. An vērō vir amplissimus, P. Scīpiō, praebitor lactūcae maximus, mūribus porcellōs mediocriter olera cellāriī ambedentibus servōs lactūcam praebēre iussit. *Miriam et *Malaicam orbem terrae lactūcā dēvorandā atque fēnō comedendō vastāre cupientīs nōs edōnēs perferēmus?

VII. Nam illa nimis antīqua praetereō, quod C. Servīlius Ahāla mūrīs porcellōs olera omnium cellāriōrum dēvorantīs manū suā mulsit. Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtus, ut virī obēsī māiōre cibī cōpiā mūrīs porcellōs quam acceptissimum hospitem nūtrīrent.

VIII. Fēnum autem vestrum, mūrēs porcellī, cum iēiūnant, arrōdunt, carōtās vestrās cum spernunt, ambedunt, lactūcam vestram cum neglegunt, tuburcinantur, neque hī sōlum, quōrum vōbīs cellae penāriae vidēlicet cārae, cibus vīlissimus, sed etiam illī olitōrēs Rōmānī, edācissimī atque vorācissimī virī, cēterīque obēsī cīvēs, quī circumstant mercātum olitōrium, quōrum vōs et ēsurītiōnem vidēre et būlīmum perspicere et fremitum egentiae paulō ante exaudīre potuistis.

IX. Dēcrēvit quondam senātus, ut L. Opīmius cōnsul videret, nē quid dētrīmentī mūrēs porcellī caperent. Num ūnum diem posteā *Miriam et *Malaicam acervus lactūcae ac fēnī fascis remorātus est?

X. At vērō nōs vīcēsimum iam diem patimur dēflōrēscere hunc lactūcae acervum. Habēmus enim huiusce modī senātūs cōnsultum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim vōs nūtrītōs esse, mūrēs porcellī, convenit.

XI. Vīvitis, et vīvitis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfirmandam ingluviem. Cupiō, patrēs obēsī, mē esse iēiūnum, cupiō in tantīs lactūcae acervīs mē nōn obēsum vidērī, sed iam mē ipse edācitātis vorācitātisque condemnō.

XII. Lactūcae cellāria sunt in Italiā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus conlocāta, crēscit in diēs singulōs mūrium porcellōrum numerus; eōrum autem cellāriōrum vīlicōs ducēsque mūrium intrā mūrōs domōrum nostrārum atque adeō in caveā vidētis, intestīnam aliquam cottīdiē *corrōsiōnem cellāriīs nostrīs mōlientīs.

XIII. Quamdiū quisquam erit, quī vōs cibāre audeat, vīvētis et vīvētis ita, ut nunc vīvitis, multīs et magnīs lactūcae acervīs circumdatī, nē in cellāria invādere possītis.

XIV. Quid? Cum vōs Kalendīs ipsīs Novembribus domūs meae cellam penāriam occupātūrōs nocturnō impetū esse cōnfīderētis, sēnsistisne meam olerum cōpiam tantopere ab hortulānō auctam esse, ut numquam ūnā nocte dēvorārētis? Nihil arrōditis, nihil mandūcātis, nihil dēvorātis, quod nōn egō nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.

XV. Recognōscite tandem mēcum illam superiōris noctis mandūcātiōnem comestiōnemque holerum! Iam intellegētis hortulānum multō acrius vigilasse ad vōs cibandōs quam vōs ad cellam penāriam meam vastandam. Dīcō vōs priōre nōcte vēnisse – nōn agam obscūrē – ad *Macciī *Donaldī thermopōlium culīnae opprimendae lactūcaeque dēvorandae causā; convēnisse eōdem complurīs mūrīs porcellōs eiusdem gulae edācitātisque sociōs. Fuistis igitur apud *Macciī *Donaldī thermopōlium illā nocte, mūrēs porcellī, distribuistis *refrīgerātra holerum, statuistis, quae quemque tuburcinārī placēret, dēlēgistis, quōs apud *Macciī *Donaldī thermopōlium relinquerētis, quōs vōbīscum holerum comedendōrum causā ad rēgis insiciōrum thermopōlium (*Britannicē: "Burger King") ēdūcerētis, dēscripsistis urbis thermōpolia ad vacuandum edendō, cōnfirmāstis vōs ipsōs iam esse exitūrōs, ut saburrārēminī, dixistis paulum vōbīs esse etiam nunc morae, quod in cellā penāriā meā aliquid lactūcae superesset. Repertī sunt duō edācēs mūrēs porcellī, quī vōs istā cūrā līberārent et sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem cibum ientāculī meī in meā culīnā comēsūrōs pollicerentur. Num negāre audētis? Quid mandūcātis? Convincam vōs fēnum vorāre, sī negātis. Videō enim esse hīc in senātū quōsdam mūrīs porcellōs, quōrum buccae fēnī, carōtārum lactūcaeque plēnae sunt.

XVI. Ēgrediminī aliquandō ē cellīs penāriīs nostrīs! Ēdūcite vōbīscum etiam omnīs aliōs mūrīs porcellōs! Sī minus, quam plūrimōs animālium rōdentium! Purgāte urbem ā reliquiīs lactūcae marcidīs, mūcidīs daucōrum offīs, ūdō fēnō! Magnō mē fame līberābitis, dummodo inter vōs et cellās penāriās nostrās magna fēnī, lactūcae, daucōrumque mōles intersit. Olera nostra vōs dēvorāre diūtius nōn feram, nōn patiar, nōn sinam!

XVII. Magna dīs holerum venerandōrum habenda est atque huic ipsī Cererī, deae frūgum, antīquissimae nūtrīcī omnium animālium rōdentium, grātia, quod ab hōc tam edācī, tam vorācī tamque gulōsō mūrium porcellōrum agmine cellās penāriās nostrās totiēns iam servāvimus. Nōn est saepius in duōbus mūribus porcellīs tōta perīclitanda rēs frūmentāria nostra! Quamdiū holeribus cellae meī ipsīus penāriae vōs, *Miriam et *Malaica, īnsidiātī estis, nōn pūblicō frūmentō sed prīvātī cibī cōpiā famem meam dēpulī. (cf. Cic. fin. 1,11,37) Cum proximā annōnā ante oculōs meōs, quī cibum in pantopōliō emptūrus eram, reliquiās holerum in loculāmentīs dēvorāre cōnātī estis, compressī vorācitātem vestram īnsatiābilem stipe amicōrum atque cēnae vocātiōne nullā pūblicā manducatiōne. Nunc iam apertē reī pūblicae cellās penāriās petitis, lactūcae cōpiam deōrum immortālium, omnium tectōrum urbis cellāria, cibum omnium cīvium, Germāniam dēnique tōtam ad famem atque inopiam vocātis.

XVIII. Quārē, quoniam id, quod est sapidum et quod huius iēiūnitātis temperantiaeque nostrae proprium est, facere nōndum audeō, faciam id, quod est ad vorācitātem vestram lēnius et ad commūnem cōpiam cibī ūtilius. Nam sī vōs cibārī iusserō, residēbit in rē pūblicā vorācium animālium rōdentium manus; sīn vōs – quod vōs iam dudum hortor – exieritis, exhauriētur ex urbe vester parasītōrum ēsuriālis et gulōsus grex. Quam ob rem discēdite atque hunc mihī ēsuriendī timōrem ēripite! Sī est vērus, nē fame peream, sīn falsus, ut tandem aliquandō sine ēsurītiōne ad cellam penāriam adeam. Multōrum vōs etiam oculī et aurēs nōn sentientīs, sicut adhuc fecērunt, lactūcam dēvorantīs spectābunt atque edendō crepitantīs audient.

XIX. Dixī egō in senātū dēpopulātiōnem vōs cellāriōrum contulisse in ante diem V Kal. Nov., tum cum multī principēs satōrēs Rōmā nōn tam olerum suōrum cōnservandōrum quam rāpōrum in agrīs serendōrum causā rūs prōfūgērunt. Num īnfitiārī potestis vōs illō ipsō diē meīs olitōribus, meīs cellāriōrum vīlicīs circumclūsōs commōvere vōs contrā olerum cellāria nōn potuisse, cum vōs ceterōrum discessū cellāriōrum nostrōrum tamen, quī remānsissēmus, dēpopulātiōne olerumque comestiōne vōs contentōs esse dīcēbātis?

XX. Nesciō quō pactō omnis cupiditās lactūcae dēvorandae in *holerātūs meī tempus ērūpit! Egō tamen eīs rēbus, quās in *holerātū meō gesseram, effēcī, patrēs obēsī, ut omnia olera ā mūribus porcellīs comēsa arrōsa dēvorāta concocta esse viderentur.


Quid *Martīnus *Zythophilus, poëta laureātus, dē mūrium porcellōrum coniūrātiōne iūdicārit

Quid faciunt mūrēs? An cōnstituēre grauātum
tē placidō somnō | dente necāre malī?
Franciscumne adeunt mūrēs fortasse patrōnum,
dulcia nē dēsint | rāpa uel herba sibī?


Martīnus Zythophilus
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 8 Gäste

cron