Quandō *ectoplasma appāreat

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quandō *ectoplasma appāreat

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 15. Nov 2017, 16:15

Diē Veneris, quī tertius decimus est, mediā nocte, lūnā plēnā, nebulā dēnsā, ululā in arboris ramā sedente et ululante, nigrā fēle in triviō ā laevā parte appropinquante, mortuīs in tumulīs mandūcantibus et crepantibus, lūminibus vagābundīs in palūde ēlūcentibus, amputātīs cadāverum partibus in summā pūtidae palūdis aquā fluctuantibus, pōlypō (cf. OV. met. 4,366f.) in palūde īnsidiante et flagella viātōrum obvolvendōrum et in abyssum trahendōrum causā exsinuante, versipellibus per veprēs dūmētaque salientibus, *vēmortuīs ē tumulīs surgentibus, equitibus mortuīs per sēmitās equitantibus omnīsque, quī obviam fīunt, spathīs obtruncantibus, sanguisūgīs in vespertīliōnēs trānsfōrmātīs per āëra volantibus et virginum sanguinem bibentibus, Matthaeō cum *phōtographātrō post arborem latente, Thōmā dē quibuslibet rēbus īnsulsē et frīvolē iocante in sepultōriō *ectoplasma appāret.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste