Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 15. Nov 2017, 18:14

I. Quis umquam perversior fuit quam is, quī carmina aerisona *Finnicē cantāret?
II. *Finnī tam perversī, ut alcēs adōrent, esse dīcuntur.
III. *Finnī etiam perversiōrēs *Nortmannīs sunt, quī sacerdōtem deī *Odin et sāgam, quae noctū in silvīs nūda pervagātur, ūsque ad animum sopōrātum futuere consuērunt.
IV. Neque igitur *Marīnō, rēgī *Dācorōmāniae castō atque Chrīstiānō, continget, ut *Finnōrum animōs ad mōrēs Chrīstiānōs redigat.
V. *Finnī perversitāte etiam *Hungarōs antecedunt, quārum mulieribus, cum aut virgīs caeduntur aut flagellantur, verbera *Hungaricē magnā vōce numeranda sunt.
VI. *Finnī vidēlicet etiam mē, quī mulierem veterem, foedam morbōque gravī afflīctam incarnātiōnem sīve dēscēnsiōnem Indōrum deae mortis ac bellī esse arbitrer, perversitāte praestant.
VII. Sī quis gentem aliquam etiam *Finnīs perversiōrem esse ostenderit, is ā perpetuō redincarnātiōnum circulō līberābitur.
VIII. Summa *Finnōrum perversitās iam ex eō cognōscī potest, quod in *Finniae saltibus plūrēs alcēs quam currūs in viīs sunt.
IX. Neque pūpae *Nippōnae dēlīneātae, quae mente captae et, ut aiunt, *psȳchoticae sunt, *Finniam petent, quia ibī *islāmistae barbātī, quōs plumbeīs tēlīs interficiant, nōn versantur.
X. Neque vermibus rapidīs operae pretium est cōnārī *Finnōrum domōs suffodere. Nam *Finnīs domūs nōn sunt, sed nulla alia domicilia nisi casae silvāticae.
XI. Neque *vēmortuī ē tumulīs *Finnicīs surgent nec per silvās titubanter ambulantēs eōs, quī obviam vēnerint, dīlaniābunt eōrumque intestīna crūda dēvorābunt. *Vēmortuī enim eōs sōlōs, quī Latīnē nesciunt, lacerāre solent. At *Finnī omnēs expedītē Latīnē loquuntur. Sunt etiam nūntiī *Finnōrum Latīnī, quī nōn sōlum radiīs *radiophōnicīs ēmittuntur vērum etiam rēte 1 audīrī possunt.
XII. Neque *Godzilla, dracō immānis, eō sē cōnferet, cum officīnae *nucleārēs, quās dēvoret, ibī nōn sint.
XIII. Neque alienigenae *extraterrestrēs *Finnōs armīs lūcidīs in fūmum atque cinerem redigent, quia *Finnīs metallum nōn est, sed in casīs ligneīs habitant, quās, ubī sint, alienigenae cognōscere nōn possunt.
XIV. Neque *Zatoichi, eques Nippōnus caecus, *Finnōs acīnace *Nippōnicō dissecābit. Is enim, quia caecus est, nōn *Finnōs ipsōs, sed alcēs per errōrem 2 minuet.
XV. Neque mūrēs porcellī meī *Finnōrum cellās penāriās omnibus holeribus dēvorandīs vacuefacient. Nam *Finnīs cellae penāriae nūllae sunt, sed per silvās et campōs errāticī grāminibus et bācīs vēscuntur.
XVI. Neque *Alicēa, cantātrīx Gallica, in *Finniā cantābit, quod Finnī mūgītūs alcium quam vōcem illīus pūpae Gallicae, quae vestem puellae scholāris gerere solet, audīre mālunt. Neque *Finnīs verba, quae *Alicēae carminibus continentur, placent: nōlunt enim eam *Lolītam esse audīre, sed hymnōs, quibus magnitūdō silvārum *Finnārum et viriditās saltuum praedicantur (sc. audīre mālunt) .
XVII. Etiam puellae admodum iuvenēs *Finnīs omnīnō īgnōtae sunt, quia īnfantēs omnēs, cum nāscuntur, iam duodēvīgintī annōs nātī sunt. Neque igitur in *Finniā scholae sunt. Nam *Finnī, cum nāscuntur, adultī sunt omniaque iam sciunt neque cuiquam *Finnōrum aliquid addiscendum est. Ā prīmō vītae diē sine ūllā exercitātiōne Latīnē loquī incipiunt nec ūsque ad mortem dēsinunt. Haec est īnsānia *Finnica!
--------------------------------------------------------------------------------
1) cf. KH 329,1 2) CIC. off. 3,54; CIC. ad Q. fr. 3,7,8
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ille ego qui » Mi 13. Dez 2017, 11:50

Velim scire, etiamne eis hominibus, qui tibi in vera vita atque cottidiana (ne dicam: superstantiali ;) ) occurrant, velut vicinis, istius modi nugas soleas ingerere, impingere, obtundere; ex illisne quoque vexandis mirum quoddam gaudium atque animi irritamentum capias - an eis quidem civis mediocris homoque communis videaris? miror, qualis fueris puer, qualis magistris tuis tunc visus sis, numquos amicos habueris... ;-)
narra, si vis! fortasse ista in quaestiuncula indoles tua nescio an Narcisso illi paulo similior te quodammodo ad veritatem rapiet. profecto sic esto! (neque ego tibi propter istam tuam naturam... hem... stomachabor. ;) )

valeas!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 10. Jan 2018, 16:15

ille ego qui hat geschrieben:Velim scire, etiamne eis hominibus, qui tibi in vera vita atque cottidiana (ne dicam: superstantiali ;) ) occurrant, velut vicinis, istius modi nugas soleas ingerere, impingere, obtundere; ex illisne quoque vexandis mirum quoddam gaudium atque animi irritamentum capias - an eis quidem civis mediocris homoque communis videaris? miror, qualis fueris puer, qualis magistris tuis tunc visus sis, numquos amicos habueris... ;-)
narra, si vis! fortasse ista in quaestiuncula indoles tua nescio an Narcisso illi paulo similior te quodammodo ad veritatem rapiet. profecto sic esto! (neque ego tibi propter istam tuam naturam... hem... stomachabor. ;) )

valeas!


Civibus meis senex severior atque adeo morosus esse videor. Severā voce loquor neque de ullis aliis rebus nisi de cottidianis et veris loqui soleo. Nam omnes oppidi mei cives Latine nesciunt. Praetereā multi extranei, qui aut Turci aut Arabes sunt, hīc versantur. Cum eis non colloquor. Solum tum, cum in rete versor, me insanum nugatorem praebeo. Scilicet! Nam vos Latine (vel etiam Graece) scitis.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Mi 10. Jan 2018, 17:36

Mulieres amo, quae dracones habent:

https://www.youtube.com/watch?v=yUWR8wvqQw8
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon Stomachatus » Mi 10. Jan 2018, 18:17

abi in malam rem
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 217
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon Exinterator » Mi 10. Jan 2018, 22:06

ThomasVulpius hat geschrieben:
ille ego qui hat geschrieben:Velim scire, etiamne eis hominibus, qui tibi in vera vita atque cottidiana (ne dicam: superstantiali ;) ) occurrant, velut vicinis, istius modi nugas soleas ingerere, impingere, obtundere; ex illisne quoque vexandis mirum quoddam gaudium atque animi irritamentum capias - an eis quidem civis mediocris homoque communis videaris? miror, qualis fueris puer, qualis magistris tuis tunc visus sis, numquos amicos habueris... ;-)
narra, si vis! fortasse ista in quaestiuncula indoles tua nescio an Narcisso illi paulo similior te quodammodo ad veritatem rapiet. profecto sic esto! (neque ego tibi propter istam tuam naturam... hem... stomachabor. ;) )

valeas!


Civibus meis senex severior atque adeo morosus esse videor. Severā voce loquor neque de ullis aliis rebus nisi de cottidianis et veris loqui soleo. Nam omnes oppidi mei cives Latine nesciunt. Praetereā multi extranei, qui aut Turci aut Arabes sunt, hīc versantur. Cum eis non colloquor. Solum tum, cum in rete versor, me insanum nugatorem praebeo. Scilicet! Nam vos Latine (vel etiam Graece) scitis.

Ave Vulpi, num pappus natalicius tibi computatrum novum muneri dedit?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

De *Schuerenberga

Beitragvon ThomasVulpius » Do 11. Jan 2018, 14:36

Stomachatus hat geschrieben:abi in malam rem


Doctrīx *Helene *Schürenberg nōmen magistrae meae mathēmaticēs erat. Cuius nōmen sine ūllā pudīcitiā hōc locō pūblicō, quia illa mulier iam multīs decenniīs ante dēcessit. Egō, quia, cum discipulus essem, artem mathēmaticam ōderam, hoc ēnūntiātum dē eā magistrā Latīnum composuī: "*Schuerenberga mōnstrum est ē corpore leōnis āligerī et capite virginis compositum." :klatsch:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Do 11. Jan 2018, 14:38

Exinterator hat geschrieben:Ave Vulpi, num pappus natalicius tibi computatrum novum muneri dedit?


Minimē! Sed in tabernā retiālī versor.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon Stomachatus » Do 11. Jan 2018, 14:55

ThomasVulpius hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:computatrum


in tabernā retiālī


haec non sunt verba Latina, sed purgamenta saravipontana.
Stomachatus
Consul
 
Beiträge: 217
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Do 11. Jan 2018, 16:08

Stomachatus hat geschrieben:
ThomasVulpius hat geschrieben:
Exinterator hat geschrieben:computatrum


in tabernā retiālī


haec non sunt verba Latina, sed purgamenta saravipontana.


Valdē gaudeō, quod tū, quid sit genus dīcendī pūrum atque Latīnum, optimē scīs. :wink:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon medicus » Do 11. Jan 2018, 16:10

Stomachatus hat geschrieben:sed purgamenta saravipontana.


Tune es Saravipontanus?
http://heimatforschung.rodena.de/index. ... arbruecken
Zuletzt geändert von medicus am Do 11. Jan 2018, 16:15, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Dē Caesare, cane villōsō (Britannice: "poodle")

Beitragvon ThomasVulpius » Do 11. Jan 2018, 16:14

Mihī, cum discipulus essem, canis villōsus erat, quem Caesarem nōmināram. Illum canem docuī aliōs lātrandō aggredī, cum "Schürenberg! Bös!" dīxissem. (Latīnē: *Schuerenberga mala [sc. est].)
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Do 11. Jan 2018, 17:43, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon medicus » Do 11. Jan 2018, 16:18

Quis fuit illa Schürenberg? Fuitne magistra linguae Latinae? :x
Tu iam discipulus puer periculosus fuisse videris.
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon ThomasVulpius » Do 11. Jan 2018, 17:44

medicus hat geschrieben:Quis fuit illa Schürenberg? Fuitne magistra linguae Latinae? :x
Tu iam discipulus puer periculosus fuisse videris.


Illa Schürenberg magistra mea mathematices fuit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Quā rē *Finnī omnēs gentēs perversitāte superent

Beitragvon Tiberis » Do 11. Jan 2018, 21:19

ThomasVulpius hat geschrieben: Praetereā multi extranei, qui aut Turci aut Arabes sunt, hīc versantur.

en! fortasse times, ne clam pulseris ab illis,
forte tuas nugas si auribus excipiant.

:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9631
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron