Festum natalicium Domini

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Festum natalicium Domini

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Sa 23. Dez 2017, 22:56

Salvete!

Vobis benedictos dies natales domini et bonum annum novum opto.

Optime valete!
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2792
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Zythophilus » So 24. Dez 2017, 10:32

Omnibus ut uobis, precor, haec sint otia laeta,
quae Dominus nascens patre uolente sacret.
Pinguis corpus auis sit non sine caule rubenti,
plena dapes habeat mensa, sit acre merum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Christophorus » So 24. Dez 2017, 12:37

Vobis omnibus magnum gaudium exopto! :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2577
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon medicus » So 24. Dez 2017, 13:16

Hilare festum nativitatis Domini exopto. :-D
medicus
Senator
 
Beiträge: 3967
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Tiberis » So 24. Dez 2017, 13:57

Festos dies vobis placidissimos
precor, sodales, quisquis adest foro.
Reddat dies nativitatis
vos hilares Domini et beatos.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9776
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon medicus » Mo 25. Dez 2017, 14:11

Non modo festum natalicum Domini sed etiam quindecimum anniversarium TIBERIS fori intrantis hodie celebramus. :D
medicus
Senator
 
Beiträge: 3967
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Christophorus » Mo 25. Dez 2017, 17:34

medicus hat geschrieben:Non modo festum natalicum Domini sed etiam quindecimum anniversarium TIBERIS fori intrantis hodie celebramus. :D


:klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2577
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Zythophilus » Mo 25. Dez 2017, 20:44

Hoc sunt acta foro Tiberi tria lustra sodali:
Addat ter totidem lustra quaterue, rogo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Mo 25. Dez 2017, 22:48

medicus hat geschrieben:Non modo festum natalicum Domini sed etiam quindecimum anniversarium TIBERIS fori intrantis hodie celebramus. :D


Gratulor! Eo tempore nondum poterat...
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2792
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Tiberis » Di 26. Dez 2017, 00:28

Illius meminisse vos diei,
quo primum petii fora haec Latina,
magnum affert mihi gaudium, sodales.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9776
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 13. Jan 2018, 12:43

Christophorus hat geschrieben:Vobis omnibus magnum gaudium exopto! :)


Cum reverterim, vos omnes magno gaudio afficiemini. :lol:
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 13. Jan 2018, 12:47

Tiberis hat geschrieben:Illius meminisse vos diei,
quo primum petii fora haec Latina,
magnum affert mihi gaudium, sodales.
:)


Illius diei meminisse, quo ego primum petivi hoc forum, tibi non afferet gaudium, sed incredibilem quandam iram. :D
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Tiberis » Sa 13. Jan 2018, 15:16

erras. nec mihi gaudium neque iram
affert ille dies, quem oportet aequo
praeterire animo silentioque.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9776
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon medicus » Sa 13. Jan 2018, 18:03

ThomasVulpius hat geschrieben:Illius diei meminisse, quo ego primum petivi hoc forum, tibi non afferet gaudium, sed incredibilem quandam iram


Quo modo illud contributum in hoc foro invenire possum? :suche:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3967
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Festum natalicium Domini

Beitragvon Exinterator » So 14. Jan 2018, 02:03

Vulpius sic se gerendo (idest, ac si puer bimulus esset) omnium oculos in se convertere studet, at nauseam tantum parit.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 331
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste