"A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

"A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon ille ego qui » Mi 3. Jan 2018, 17:31

Salvete, sodales,
salve cumprimis, Medice Domestice!

Paulo ante ferias natalicias accidit, ut puer quidam de grege octavo - temptans, quid valeret quidve posset lingua Latina viva - me rogavit, num - ac quomodo - Latine id exprimi posset, quod Bavariae (superioris) incolae dicerent "a Gria(ch)al Soiz". quod cum mihi - obstupefacto dimidiamque tantum partem intellegenti - in sermonem "urbanum" vertisset "ein bisschen / eine Prise Salz", inopinate ac feliciter recordatus vocis micae transtuli: mica salis. qua quidem interpretatione se victum esse fassus est. ego autem adhuc frurstra quaerebam - ex pueris, ex collegis, ex amicis, ex rete -, unde ductum esset illud "Griachal", qui diminutivus videtur esse. Nemo id umquam audivit praeter istum puerum sermonis Bavarici peritissimum, at ne ille quidem verbum mihi enodare potuit. Nescio an "urceolus" (= "Kriegal" = "Krüglein") ei ante oculos obversatus sit (quod ipse neque affirmare nec negare ausus est). Hoc unum didici esse quoddam genus cerasi nomine "Kriachal", i.e. "Graeculum". Sic demum intellexi, unde congerro quidam meus gentilicio nomine vocaretur "Kriechenbauer". :D Sed nihil omnino de mica ... :roll:
Nunc unicam spem loco in palaeophilologis (medicisque!) ...

Facite, ut valeatis!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon Zythophilus » Mi 3. Jan 2018, 17:44

Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15035
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon ille ego qui » Mi 3. Jan 2018, 21:51

a nihilo!! :-o

rogabo puerum ipsum, quid ei videatur ;)

summas tibi gratias ago, Martine!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon Exinterator » Do 4. Jan 2018, 13:42

nonne facilius factu est puerum tam parvo natu tale verbum ex se commentum esse?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon medicus » Do 4. Jan 2018, 14:42

Estne hoc Griachal= prunus domestica, quae parvula est."A Griachal Soiz" significaret cuminum salis, an erro?

http://www.boari.de/woerterbuch/griachal.htm
https://de.wikipedia.org/wiki/Kriechen-Pflaume
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon Exinterator » Do 4. Jan 2018, 15:31

Hanc prunum Itali susino vocant fortasse a Susa civitate, unde ea advecta esse videtur. Eius fructus vero cosce di monaca, hoc est, femura monialium, vulgo appellari solent, fortasse quia eorum nomen exterum, cum proferretur, vulgus ita intelligebat quasi cosce di monaca dictum esset (etymologia interpretativa). Tamen, veri similius est eiusmodi fructus ita appellatos esse, tum a forma instar feminini femoris, tum quod sint esu suaves.
Zuletzt geändert von Exinterator am Sa 6. Jan 2018, 03:52, insgesamt 6-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Jan 2018, 00:34

nonne cuminum est "Kümmel", mi optime medice?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon medicus » Sa 6. Jan 2018, 08:25

Vae, false legi in dictionario. Melius quidem est dicere "granum salis"
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Jan 2018, 11:08

Id pomum, cuius mentionem medicus fecit, etiam apud nos uulgo "Kriecherl" uel "Griachal" appellatur, sed hoc uerbo non utimur, ut paruam alicuius rei copiam indicemus.
https://de.wikipedia.org/wiki/Kriechen-Pflaume
Quae sit origo huius nominis, nescio.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15035
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon medicus » Sa 6. Jan 2018, 11:37

Medicus Domesticus, verus Bavaricus et peritus omnium fructuum, per diem et noctem laborare videtur. :hairy:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon Exinterator » Sa 6. Jan 2018, 11:55

Fructus exotici quales sunt pesche, susine etc. appellantur a loco unde veniunt. Fortasse etiam apud Germanos.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 327
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon medicus » Sa 6. Jan 2018, 12:14

Exinterator hat geschrieben:Fructus exotici

Hi fructus non sunt exotici. Me paenitet me hanc tractationem non in lingua Italica invenisse:
https://en.wikipedia.org/wiki/Damson
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Jan 2018, 13:14

Zythophilus hat geschrieben:Id pomum, cuius mentionem medicus fecit, etiam apud nos uulgo "Kriecherl" uel "Griachal" appellatur, sed hoc uerbo non utimur, ut paruam alicuius rei copiam indicemus.
https://de.wikipedia.org/wiki/Kriechen-Pflaume
Quae sit origo huius nominis, nescio.


ut supra scripsi, a Graecis nomen est tractum. puer ipse iampridem suam micam cum illo caraso quicquam habere negavit.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon ille ego qui » Sa 6. Jan 2018, 13:18

medicus hat geschrieben:Medicus Domesticus, verus Bavaricus et peritus omnium fructuum, per diem et noctem laborare videtur. :hairy:


vir vere Bavarus :)

obiter dictum: etymologiae, quae propununtur in illa sede a Martino nostro commendata, magna ex parte satis mirae et obscurae mihi quidem videntur ... :roll:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5290
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "A Griachal (?) Soiz"? (Medicus Domesticus?? ;-)

Beitragvon medicus » Sa 6. Jan 2018, 14:20

Puero post ferias diligenter rogato nos certiorem facias, quaeso, optime ille ego qui!
medicus
Senator
 
Beiträge: 3869
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste