Dē ēmigrātiōne

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Dē ēmigrātiōne

Beitragvon ThomasVulpius » Di 6. Feb 2018, 16:58

Herī ex hōc mundō ēmigrāvī et in orbem lacteum nōmine "Andromedam", quī ā nostrō duās *mīliōnēs et quīngenta mīlia annōrum lūcis distat, immigrāvī. Mediā enim nocte aliēnigenae *extraterrestrēs nāvigium sīdereum ad hortum meum appulērunt et mē in orbem lacteum suum abdūxērunt. Spatiōque caelestī curvātō nōs eō advēnimus nūllō intervallō interiectō. ("ohne Zeitverlust", MMB 17) Omnīs Andromedae incolās, cum Latīnē loquendī cupidī essent, decem annōs linguam Latīnam docēbam. Tum *Andromedānī, cum expedītē Latīnē loquī didicissent, mē reportāvērunt. Dēnsissimum gurgitem ātrum (Germānice: "supermassives schwarzes Loch"), quī mediā in Andromedā est, aliquamdiū circumvolābāmus, dum in tempus praeteritum relāpsī sumus. Itaque eōdem tempore, quō profectus eram, domum revertī.

Utrum haec sēriō an per iocum nārrāverim, nēmō scit nisi hariola.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dē ēmigrātiōne

Beitragvon Exinterator » Do 8. Feb 2018, 15:05

memini aliquid huic simile superhominem (vulgo superman vel nembokid) fecisse plurimis circuitibus circa Terram contrario motu atque horologium perquam citissime emensis ut amasiam Loris Lane paullo ante mortuam in vitam revocaret. Quantam doctrinam! Sit tibi terra levis, Christophore Reeve ...

https://www.youtube.com/watch?v=TjgsnWtBQm0
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 378
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Dē ēmigrātiōne

Beitragvon Aquarius » Sa 10. Feb 2018, 14:05

Est tibi per Galaxiam uaganti praecipue cauendum, Vulpi, ne in dominos Sith incidas!
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste