de vulpecula "farinivora" Horatiana

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de vulpecula "farinivora" Horatiana

Beitragvon ille ego qui » So 18. Mär 2018, 19:45

Salvete sodales,

certe meministis eius vulpeculae voracis, quam Horatius in ep. I,7 inducit:

Forte per angustam tenuis uolpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 30
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
...

(Hor. ep. I,7,29ss.)

videntur viri docti inter se acriter disputavisse - ac fortasse nunc quoque disputare -, qui fieri possit, ut vulpes alioquin carnivora farina hic vescatur; volueritne omnino vulpem Horatius. cf.:

https://books.google.de/books?id=SEpbAA ... dq=horaz+mäcenas+fuchs&source=bl&ots=ecbsxUiXXp&sig=3_yhAFmb01tYaM7WyONgq_Q9JvM&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwiD5ILCsPbZAhVMzKQKHSQSAy4Q6AEITjAE#v=onepage&q=horaz%20m%C3%A4cenas%20fuchs&f=false

contra professor quondam meus Erlangensis, interea rude iam donatus, istam omnem controversiam irridens dixit nihil minus obsurum esse posse; scilicet vulpem illam minime farina, sed muribus farina allectis vesci ... :-D
quid vobis videtur, sodales?
:-)

valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vulpecula "farinivora" Horatiana

Beitragvon marcus03 » So 18. Mär 2018, 20:35

Stomachatus hat geschrieben:"Der Rotfuchs ist ein anspruchsloser Allesfresser."

Hoc in foro solum Latine loqui licet. Cave, ne expellaris hac lege sacrosancta iterum laesa. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de vulpecula "farinivora" Horatiana

Beitragvon ille ego qui » So 18. Mär 2018, 21:09

non puto ipsius verba fuisse :-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vulpecula "farinivora" Horatiana

Beitragvon Exinterator » Fr 30. Mär 2018, 12:15

Re vera vulpes, quippe canum generi adscriptae, tantum non omnia quae ab homine relicta reperiunt, edunt. Nam Romae, iuxta viam Aureliam, qua domicilium habeo, noctu a tertia ferme vigilia usque ad diluculum apud receptacula purgamentorum domorum facile conspiciuntur. Immo etiam earum voces instar plorantium infantium e longinquo exaudiri possunt.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste