de Iesu et Iohannis nominibus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Iesu et Iohannis nominibus

Beitragvon ille ego qui » Mi 30. Mai 2018, 13:53

Salvete sodales,
inquirens modo, quomodo nomen Iesu Latine pronuntiaretur (per i vocalem potius - id quod ex more Graeco suspicatus sum - an consonantem) Iuvencum illum adhibui. nullos autem locos adhuc inveni, quibus non aut i vocalis manifesta esset (a) aut saltem vocalis in modum pronuntiare POSSET (b), cf.

(a) Quod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus. (I, 184)


(b) Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus (I, 63)

=> nomine Jesus / nomin(e) Iesus

Dubitare tamen coepi his de versibus Iohannisque de nomine:

Post fratres Iacôbum | Iôhannemque marinis (I, 430)


Quem versum legere non possum nisi hiatu admisso inter duo nomina. An i litteram in nomine Ioannis hoc loco produci mavultis? :?

Hic quoque versus me turbat:
Nomine Iohannem hunc tu vocitare memento (I, 26)


Nómin(e) Ióhannêm (!)| hunc tu vocitare (vv-v) memento
(vel: Nomine Jo...)
Fortasse h efficit positionem hoc loco! :?
An:
Nomine | Íohánn(em) hunc tú vocitare memento
(per i longam)
:?

Si mihi aperueritis vestra de hisce versibus (sc. 430 et 26) iudicia, gratum fuerit!
Valete!
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 30. Mai 2018, 14:04, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Iesu et Iohannis nominibus

Beitragvon ille ego qui » Mi 30. Mai 2018, 13:58

etiam aliter videtur pronuntiandus "Iacob" hoc loco:

Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens,


(Jâcôb?
erat || Iacôb?)

quanta confusio! :D
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 30. Mai 2018, 14:08, insgesamt 2-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Iesu et Iohannis nominibus

Beitragvon ille ego qui » Mi 30. Mai 2018, 14:01

Urgetur monitis Mariam puerumque | Ioseph
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Iesu et Iohannis nominibus

Beitragvon Zythophilus » Mi 30. Mai 2018, 16:24

De uersu Nomine Iohannem hunc tu uocitare memento uel de hiatu in eo facto hoc loco legere potes http://www.helsinki.fi/varieng/series/v ... heikkinen/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de Iesu et Iohannis nominibus

Beitragvon ille ego qui » Mi 30. Mai 2018, 19:03

vix igitur hiatus appellari potest!
bene invenisti! :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste