de tabula quadam - quis sit quis ;-)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de tabula quadam - quis sit quis ;-)

Beitragvon ille ego qui » Fr 25. Jan 2019, 12:26

Salvete sodales!

In hac imagine depictos videmus Aeneam, Anchisen, Iulum et ... Quae illa femina sit, velim a vobis resciscere. An est Creusa? :verwirrt:

Valete!


Bild

pinxit Leonello Spada
Zuletzt geändert von ille ego qui am Sa 26. Jan 2019, 12:17, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de tabula quadam - quis sit quis ;-)

Beitragvon Tiberis » Fr 25. Jan 2019, 12:53

cum primo arbitrarer mulierem esse Troiam Anchisae vel Aeneae penates commendantem, cf. Verg.Aen.2,293 :sacra suosque tibi commendat Troia penatis;
tamen nescio an erraverim: nam ex versibus 717 ff coniectari potest Anchisae penates a Creusa traditos esse, quod re perpensa veri similius esse videtur:
tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;
me bello e tanto digressum et caede recenti
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste