De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon mystica » Fr 12. Jul 2019, 13:37

Initium Prologi Regulae Sancti Benedicti cum verbis coepit ut sequitur: "Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple."

Verbum "obsculta/ausculta" videtur mihi maximi momenti esse. Sanctus Benedictus enim non scribit "audi" sed "obsculta" vel "ausculta" in regula monachorum sua! Puto verbum "obsculta/ausculta" iam totam vitam monachorum et nonnarum bene describere. Significatio verbi "obsculta/ausculta" est non solum "audire", sed etiam "parere". Verbum "obsculta/ausculta" multo magis "attendere" ad voluntatem Dei significat. Monachus vel nonna sub regula et Abbate / Abbatissa oboedienter vivat. "Vacare Deo" est destinatio vera monachi vel nonnae. Oboedientia enim est instrumentum ad vitam beatificam in Deo assequendam. Haec est vocatio vera monachorum et nonnarum in via salutis oboedienter ambulant. Ut in omnibus Deus glorificetur!
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon mystica » So 14. Jul 2019, 15:21

Locos aliquos de verbo auscultandi apud Plautum et Ciceronem inveni. Hoc monstrat verbum auscultandi signifivatione verbi parendi vel oboedentiae iam apud Plautum et Ciceronem reddi.

Hi loci sunt apud Plautum et Ciceronem inventi:

"Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mihi auscultabunt, facient obsequentiam". (Titus Maccius Plautus, Asinaria, 64–65).

"Tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mihi!" (Titus Maccius Plautus, Aulularia, 237–238)

"Age nunc vincito me, auscultato filio." (Titus Maccius Plautus, Bacchides, 855)


Autem etiam optimus Cicero noster, verbo auscultandi in significatione verbi parendi in suo sermone claro, qui "Pro Sexto Roscio" inscribitur, usus est, ut sequitur:

"mihi ausculta: vide ne tibi desis;“ (Marcus Tullius Cicero, Pro Sexto Roscio, 104)

Articulum victionarii cum omnibus fontibus de verbo auscultandi legi potest ut sequitur:

https://de.wiktionary.org/wiki/auscultare#cite_note-18
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon Tiberis » So 14. Jul 2019, 17:26

non semper quidem auscultare est parere, saepe tamen. Apud Forcellinium legimus haec:
"saepe plus est quam audire: significat enim non solum auribus accipere, sed etiam fidem habere dictis alicuius, eique aliquid praecipienti aut monenti obtemperare, obsequi, ut docet Varro L.L.6,83: ab audiendo etiam auscultare decilnatum, quod hi auscultare dicuntuzr, qui auditis parent, a quo dictum poetae "audio, ausculto".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon mystica » Mo 15. Jul 2019, 13:39

Salve Tiberi mi amice care et magister venerabilis!
Spero te bene valere!

Maximas gratias tibi ago pro dicto Forcellinii quod significationem verbi "auscultare" bene explicat.

Videtur mihi magni interesse significationem huius verbi "auscultare" per verba "fidem habere" vel "obtemperare, obsequi" describi posse.

Nunc melius intelligere possum, cur Sanctus Benedictus quidem hoc verbo "obscultandi" vel "auscultandi" in monachorum regula sua utatur.

Nam, ea doceat, monachos et nonnas via salutis in fide et oboedentia ambulare.

Fac ut valeas!
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon Exinterator » Fr 26. Jul 2019, 17:06

patet "obscultare" et "auscultare" in nihilo quoad sensum differre. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSCULTARE
etiam italice is qui audit et dicto audiens est obscultare, vel potius auscultare dicitur (ascoltare) hoc est audire cum voluntate parendi
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De significatione Verbi "obsculta" vel "ausculta"

Beitragvon mystica » Fr 26. Jul 2019, 17:41

Exinterator hat geschrieben:patet "obscultare" et "auscultare" in nihilo quoad sensum differre. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSCULTARE
etiam italice is qui audit et dicto audiens est obscultare, vel potius auscultare dicitur (ascoltare) hoc est audire cum voluntate parendi


Salve Exinterator carus, recte dixisti! Ita est! Vale!
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste