Mentiunturne poetae?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Jul 2019, 20:42

gaudeo, mi spectatissime amice, quod, ut in multis aliis rebus esse solebat, etiam de hac re consentimus. :) tamen hoc unum est, de quo aliter sentio: "finem huic quaestioni" nolo constituere, licet disputatio irrita maneat. nonne hominis est illa quoque quaerere, quae mens intellegere non potest?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon marcus03 » Do 25. Jul 2019, 08:36

De veritate disputare quidem perdifficile est. praesertim cum variae inveniantur defintiones et inter se contradicentes:
https://de.wikipedia.org/wiki/Wahrheit# ... 9Cberblick
Priusquam de aliqua re disputari licet, definiendum est, quid haec res illis, qui de ea disputant, sibi velit.

mystica nostra definitionem illius doctoris Angelici praeferre videtur:

„Respondeo dicendum quod veritas consistit in adaequatione intellectus et rei […]. Quando igitur res sunt mensura et regula intellectus, veritas consistit in hoc, quod intellectus adaequatur rei, ut in nobis accidit, ex eo enim quod res est vel non est, opinio nostra et oratio vera vel falsa est. Sed quando intellectus est regula vel mensura rerum, veritas consistit in hoc, quod res adaequantur intellectui, sicut dicitur artifex facere verum opus, quando concordat arti.“[13][14]

Quid illud "quod intellectus adaequatur rei" sibi velit; mihi perspicuum esse non videtur et formula est, quae "Leerformel" appelletur nullo sciente, quid ea defintio sibi velit?
Quomodo enim intellectus rei adaequatur? Quomodo hoc fit?
Kantius autem dixit res intellectui adaequari nostro.
Iam hac in re definitiones offendimus, quae inter se contradicunt. Uter recte dicit?
Kantii formula quoque quodam modo "formula inanis" mihi videtur.
Qui de veritate disputat, semper periclitatur, ne in tales formulas incidat.
Quod ad veritatem attinet, semper periculum est, ne in aporias incidamus aut verbis vanis inanibusque
utamur, quae postremo nihil exprimant nisi ignoratiam nec ulli sint usui. :nixweiss:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon mystica » Do 25. Jul 2019, 18:19

Salvete omnes sodales et amici carissimi!

Maximas gratias vobis ago pro responsis, quae diligenter legi.
Sine ullo dubio verum est, ut noster Tiberis amicus carus scripsit, etiam in fabulis poetarum veritatem cognosci posse.

Aeneida Vergilii enim et Tristia Ovidii valde amo, ut vos iam scripsi. Etiam liber, qui "Canticum Canticorum" incribitur, sacrae scripturae iterum atque iterum libenter lego. Sancti Bernardi de Clarevalle commentarii clari de de libro "Canticum Canticorum" mihi maxime placent.

Carmina poetarum veritatem canunt, sed ea veritas est alia ac veritas philosophorum. Philosophiae enim est satis firma notionum ratio in mente sita. Quaestio de veritate est philosophiae, quae inter philosophos disputari oportet. Melius esset de hoc in alio foro disputare.

Fortasse autem aliquid ad notionem veritatis petinens Sancti Thomae Aquinatis quandoque in alio foro Latine scribam.

Mihi videtur quaestio maximi momenti esse, cur poetae Romani et Graeci a philosophis Platone et Cicerone adeo severe vituperati sint. Ea de causa aliquos locos ex scriptis Platonis et Ciceronis in hoc foro protuli, ut id dictum contra poetas melius intellegere possimus.

Via optima in hac re videtur mihi esse, ut hos locos Platonis, Ciceronis et aliorum poetarum et philosophis antiquitatis legamus et disputemus. Nam ita omnibus iustum praestamus et id dictum melius intelligere discimus.

Quid de hac re sentitis? :?

Valete! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon Willimox » Mo 2. Sep 2019, 14:57

O, Plato (Politeia), o, Hume, o Cicero, o Nietzsche (De poetis), o, Mystica, o, alii! Vos poetas accusantes! Audiatis, quae nunc brevissime explicare studeam.

(1) problema attinens fictionem et mentiendi elocutionem

Franciscus Graculus scripsit:

"Necesse est aliquem Josephum K. criminatum esse.
Nam aliquando prima luce comprehensus est,
quamquam nullas pravitates fecerat."

Quis non dubitat, quin Franciscus Graculus (poeta modernus!) hoc in loco mentiatur?

(N.B.: Thrasybulus gemescens nulla intentione decipiendi quaerit.
decipiendi causa non veritatem dicere est conditio sine qua nemo mentiri potest.)

(2) Additum: Nomina, imagines, veritas et cetera

vide kavka re vera monedula vel graculus (cf etiam illius scriptoris "venator Gracchus";
signum mercatoris patris, supra "germanice" et "quercus fronde" praeditum, infra minus specificum

Bild

https://www.akg-images.de/archive/-2UMDHUNJZ8I6.html
:chefren:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon Willimox » Mo 2. Sep 2019, 22:02

Bona Nox!
:chefren:[/quote]
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon Willimox » Mo 2. Sep 2019, 22:05

[Bona Nox!
:chefren:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Mentiunturne poetae?

Beitragvon Willimox » Mo 2. Sep 2019, 22:06

Bona Nox!
:chefren:
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste