De numeris ordinalibus de annisque indicandis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

De numeris ordinalibus de annisque indicandis

Beitragvon ille ego qui » Do 1. Aug 2019, 18:12

Salvete, sodales carissimi,

velim auxilium mihi feratis de hisce numeris mihique dicatis, qua ratione Latine exprimendi vobis videantur:

a) 1215 (1275)
- anno millesimo ducentesimo decimo (septuagesimo) quinto (quod licere constat)
an etiam
- ... quinto decimo (... quinto septuagesimo - quod quidem dubito!)?

b) 1999
- millesimo nongentesimo nonagesimo nono
an etiam
- millesimo nongentesimo undecentesimo?

c) 1811
- millesimo octingentesimo undecimo
an
- millesimo octingentesimo decimo primo?

d) 1989
- millesimo nongentesimo undenonagesimo
an
- millesimo nongentesimo octogesimo nono?

quibus viis me tutiorem ire censetis?
pergratum fuerit, siquis pauca responderit.
valete!

:-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De numeris ordinalibus de annisque indicandis

Beitragvon consus » Do 1. Aug 2019, 19:31

Consus amico suo doctissimo s. d. p.
Nemo nostrum est, ut opinor, quin copiose cumulateque possit ad interrogata tua respondere, sed in libro grammatico quem (ut exemplum proferam) Kühner et Holzweissig scripserunt res tam accurate tamque dilucide explicatur ut nihil addendum esse videatur.
Vale.
Zuletzt geändert von consus am Fr 2. Aug 2019, 08:05, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De numeris ordinalibus de annisque indicandis

Beitragvon Exinterator » Do 1. Aug 2019, 22:56

non tam refert utrum annus ita an aliter dicatur quam utrum indictioni congruat! :lol:

e. g. "Datum apud Brundisim in terra Apuliae anno Dmni N.ri J. Chr.i anno millesimo ducentesimo octuagesimo quincto, viii a. d. id. oct., indictione vero decimatertia": quo anno diploma confectum est???
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste