Vox angelicus in monasterio Beuronensi

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Vox angelicus in monasterio Beuronensi

Beitragvon mystica » So 4. Aug 2019, 12:36

Cantrix Iudaea clara, Avital Gerstetter Berolinensis, quae ibi cantrix Synagogae reformatae est, cum reverendo archiabbate archiabbatiae Beuronensis,Tutilo Burger OSB, in ecclesia monasterii Sancti Martini hymnum "Lucis Creator Optime" Cantu Gregoriano usa cantavit. :klatsch:

Hoc est signum dialogi fraterni inter Iudaeos et Christianos, quod me valde delectavit. Dialogus enim inter religiones mihi magni momenti est.

Vox cantricis videtur mihi esse similis angelo caelesto. Etiamnunc est monasterium Beuronensis porta coeli, ut iam Editha Stein ait, quae Sancta Benedicta a Cruce apud Catholicos appellatur.

Hic est nexus ad YouTube, ubi cantricem claram, Avital Gerstetter ,cum archiabbte Tutilo Burger OSB cantantem in subselliis monachorum videre et audire potestis ut seq.:

https://www.youtube.com/watch?v=wvDaFfXU724

Multum voluptatis vobis audientibus exopto.

Valete! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Vox angelicus in monasterio Beuronensi

Beitragvon mystica » So 4. Aug 2019, 14:53

Hic est hymnus "Lucis Creator Optime":

Lucis Creator Optime
lucem dierum proferens,
primordiis lucis novae,
mundi parans originem:

Qui mane iunctum vesperi
diem vocari praecipis:
taetrum chaos illabitur,
audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine,
vitae sit exsul munere,
dum nil perenne cogitat,
seseque culpis illigat.

Caeleste pulset ostium:
vitale tollat praemium:
vitemus omne noxium:
purgemus omne pessimum.

Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum. Amen
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Vox angelicus in monasterio Beuronensi

Beitragvon mystica » Mo 5. Aug 2019, 13:13

mystica hat geschrieben:
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
cum Spiritu Paraclito
regnans per omne saeculum.


Hic versus pacis religionum causa omissus est. Nam doctrina fidei sanctissimae trinitatis Iudaei a nobis Christianis seiunguntur.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 10 Gäste