"Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon Tiberis » Do 15. Aug 2019, 13:24

mystica hat geschrieben:Cogita verba Christi quae ad fidem nos moneant: paenitemini et credite evangelio (Cf. Marcus 1,15)

haec an Christus ipse dixerit, dubito. nam qui fieri potuit, ut homines Christo vivo evangelio crederent, quod post mortem eius scriptum esse constat?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10311
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon marcus03 » Do 15. Aug 2019, 13:52

Tiberis hat geschrieben:nam qui fieri potuit, ut homines Christo vivo evangelio crederent, quod post mortem eius scriptum esse constat?

Vox evangeli duas habet significationes:
a) evangelium, quod Christo mortuo litteris mandatum est
b) evangelium = id, quod Jesus praedicavit i.e. doctrina, quam Christus ante mortem homines docuit
Christi doctrinam per multos annos verbis, non litteris traditam esse constat.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7704
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon mystica » So 18. Aug 2019, 20:38

marcus03 hat geschrieben:
Vox evangeli duas habet significationes:
a) evangelium, quod Christo mortuo litteris mandatum est
b) evangelium = id, quod Jesus praedicavit i.e. doctrina, quam Christus ante mortem homines docuit
Christi doctrinam per multos annos verbis, non litteris traditam esse constat.


Videtur mihi traditio sanctae ecclesiae Catholicae et apostolicae magni momenti in hac re esse. Nam, traditio ecclesiae et revelatio Dei in sacra scriptura verititatis Catholicae duo fundamenta sunt.

Ita enim e.g. in libro, qui "Theologica Dogmatica" inscribitur, a Mauro Hagel (1831) scriptum, ut sequitur:

"Christus ipse viva voce docuit et Apostolos praedicare, non scribere iussit; quo factum est, ut omnes quidem praedicarent, non item omnes scriberent. Porro Ecclesia exstitit multo anno, quam Matheus, primus evangelistarum doctrinam et res gestas Christi litteris mandare coepit. Traditio etiam divulgates apostolorum scriptis et canone clauso regula fidei esse non desiit". (Cf. Liber I, pagus 161)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 320
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste