Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit necne

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit necne

Beitragvon consus » Do 8. Aug 2019, 16:08

Consus amicis suis illustrissimis sal.
Ecce Mysticae verba alio loco ad nos missa:
Ich hoffe, dass die Administration von Latein.at … schon bald ein Forum für die Hebräische Sprache einrichten wird.

Equidem contra dico, neque vero perinde ac si priscam illam linguam et antiquam omnino a nostris foris cohibendam esse censerem – di meliora! -, quod hac ratione vobis me probaturum esse spero:
Quamvis quibusdam de causis ipse linguam Hebraicam, quae nostra aetate apud nos quoque עברית (vel ut facilius legatur: עִבְרִית) appellatur, magni aestimem, tamen hoc loco forum Hebraicum eodem iure a reliquis separatum instituendum esse nego quo iam inde a principio forum nostrum Graecum institutum est; quis enim nostrum dubitet quin lingua Graeca cultu atque humanitate quasi familiarissime coniuncta sit cum Latinis litteris? Quod vero ad linguam Hebraicam attinet, facile intellegi potest longe aliter se rem habere. Est quidem lingua gravissima maximique ea imprimis de causa aestimanda, quod libri sacri a scriptoribus Hebraice loquentibus compositi sunt, sed aetatem Christianam praetermittenti mihi parum apparet ratio quae illi linguae intercedit cum litteris Graecis et Latinis.
Ut finem faciam, in hac ego sum sententia, ut, si res postulet, etiam de lingua Hebraica libere nobis liceat colloqui, neque vero in foro proprio, sed in quolibet foro iam diu instituto.
כּל טוּב! Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon mystica » Do 8. Aug 2019, 18:38

Salve Conse, mi sodalis care, non intelligo, cur id in hoc foro "Latine loqui" scripseris.Nam haec quaestio de instituendo Foro Hebraico in alio foro iam disputata est, quod in voce Germanica "Lob, Kritik und Wünsche" appellatur. Ea de causa te oro, ut sententiam tuam nobiscum in hoc foro disputes. Vale! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon consus » Do 8. Aug 2019, 20:12

mystica scrpsit / hat geschrieben:... non intelligo, cur id in hoc foro "Latine loqui" scripseris...
Nulla alia de causa, o Mystica, nisi quod hoc loco sine ulla exceptione lingua Latina utendum est. ;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon mystica » Fr 9. Aug 2019, 11:00

consus hat geschrieben:
mystica scrpsit / hat geschrieben:... non intelligo, cur id in hoc foro "Latine loqui" scripseris...
Nulla alia de causa, o Mystica, nisi quod hoc loco sine ulla exceptione lingua Latina utendum est. ;-)


Salve optime Conse! Responsum tuum laudandum est! Ut non ignoras me elatam artem Latine scribendi tuam valde admirari. Itaque tecum Latine scribere mihi semper gaudio est.

Doleo, quod tibi petitionem meam ad instituendum Forum Hebraicum non placet. Puto utile futurum fuisse, si in hoc foro non tantum lingua Latina et antiqua Graeca sed etiam lingua Biblica Hebraica magis coleretur.

Lingua Latina, antiqua Graeca et biblica Hebraica sunt linguae antiquitatis. Nexus ad linguam Latinam per Vulgatam claram efficitur, quae vetus testamentum ex lingua Hebraica in sermonem Latinum convertit.

De argumentis tuis contra forum Hebraicum tecum dissentio. Nam, puto magno usui esse forum proprium Hebraicum habere. Censeo nos omnes ab hoc foro novo multum discere posse. Studiosos theologiae et litterarum Iudaicarum locum proprium discendo et disputando apud nos habere oportet.

Fortasse forum nostrum hoc modo revivificabitur.

Vale! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon Tiberis » Fr 9. Aug 2019, 12:30

Tiberis Mysticae sal.

Facere non possum, quin in ea re Conso nostro assentiar. nam timeo, ne Forum Hebraeum, si forte instituatur, vitam agat abditam et desertam, cum paucissimi sint, qui Hebraeice sciunt. Ne ea quidem fora, quae ad Graecam linguam pertinent, frequentari apparet: nonne in foro λογων Ελληνικων iam XVIII fere menses nemo scripsit? nescio an praestet forum instituere, in quo de rebus religiosis disputetur, sed de ea quoque re incertus sum, praesertim cum etiam in foro Latine loquendi, quod dicitur, ita liceat disputare.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon Tiberis » Fr 9. Aug 2019, 16:04

Vulpius expulsus rediit sumpsitque Luisae
nomen, ut ignaros deciperet socios.
sed frustra. patefacta iacet natura Luisae.
idem qui fuerat, Vulpius ecce manet.

:x
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon medicus » Fr 9. Aug 2019, 16:33

Tiberis hat geschrieben:rediit sumpsitque Luisae nomen,

Dic, Luisa, quis sis, cuius imaginem videamus? Esne filia, amica aut discipula vulpi habitans Sindeluingae? :chefren:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5065
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon mystica » So 11. Aug 2019, 12:03

Tiberis hat geschrieben:Tiberis Mysticae sal.

Facere non possum, quin in ea re Conso nostro assentiar. nam timeo, ne Forum Hebraeum, si forte instituatur, vitam agat abditam et desertam, cum paucissimi sint, qui Hebraeice sciunt. Ne ea quidem fora, quae ad Graecam linguam pertinent, frequentari apparet: nonne in foro λογων Ελληνικων iam XVIII fere menses nemo scripsit? nescio an praestet forum instituere, in quo de rebus religiosis disputetur, sed de ea quoque re incertus sum, praesertim cum etiam in foro Latine loquendi, quod dicitur, ita liceat disputare.


Salve optime Tiberi!

Tibi gratias ago pro responso tuo. Certe tu es peritior me ,quod ad hoc forum attinet. Et etiam non ignoro te foro nostro optimum desiderare.

Itaque puto argumentorum bonorum tuorum causa melius esse nullum forum proprium novum linguae Hebraicae Biblicae instituere.

Sed videtur mihi consensus inter sodales esse, ut lingua Hebraica locum in foro nostro habeat. Ex verbis tuis me puto intelligere permitti oportere, ut de quaestionibus ad Biblicam Hebraicam pertinentibus in hoc foro, quod Latine loqui disputetur. Nam in hoc foro quod "Latine loqui" appellatur, lingua Latina et Biblica Hebraica ad utilitatem omnium bene colatur.

Forum nostrum vivat, floreat et crescat!
Vale! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon Tiberis » So 11. Aug 2019, 23:54

mystica hat geschrieben:Sed videtur mihi consensus inter sodales esse, ut lingua Hebraica locum in foro nostro habeat.

Tiberis Mysticae s.d.p.
nihil est, cur quisquam sentiat linguam Hebraeam in his foris adhibendam non esse. Nonne saepius fiebat, ut aliis quoque linguis hic uteremur? praeterea nil est, cur non in ipso "Latine loquendi" foro id fiat, dummodo ne in forum Hebraeice loquendi commutetur :D . quod ne fiat, a paucitate eorum, qui Hebraeice sciunt, certe praestabitur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon consus » Mo 12. Aug 2019, 11:24

Denuo tecum, mi Tiberis, consentio, imprimisque mihi probantur verba "dummodo ne in forum Hebraice loquendi commutetur".
Quod ad ipsam linguam Hebraeam pertinet, magni, ut alia praetermittam, mea interest quaerere, num biblia Hebraica in Graecum, in Latinum, in Theodiscum apte et convenienter conversa sint, id est diligentissime observata vi quae ab ipsis Iudaeis Bibliorum scriptoribus unicuique voci subiecta est. Nonne suspicio est Biblia Iudaeorum a Christianis ita de Hebraico conversa esse ut praenuntia esse viderentur doctrinae Christianae?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Quaerendum esse utrum forum Hebraicum instituendum sit n

Beitragvon marcus03 » Mo 12. Aug 2019, 14:20

consus hat geschrieben: Nonne suspicio est Biblia Iudaeorum a Christianis ita de Hebraico conversa esse ut praenuntia esse viderentur doctrinae Christianae?

In biblia interpretanda saepe fit, quod "Eisegese" appellatur.
https://de.wikipedia.org/wiki/Eisegese

Adhoc inveniuntur, quae vaticinia ex eventu dicuntur.
https://de.wikipedia.org/wiki/Vaticinium_ex_eventu
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste