De caelo servando

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: De caelo servando

Beitragvon consus » Fr 22. Nov 2019, 18:07

Nisi mihi, ut iam scripsi, amici, propter instans iter meum tempus deesset, plura scriberem. Quamobrem nihil nisi hoc:
Eadem animadverto atque Tiberis. Oro vos id legatis quod Harald Martenstein de libertatis inimicis scripsit in ephemeride cui nomen est Die Zeit (ZeitMagazin Nr. 48, 21.11.2019 p. 10).
Quod quidem ad Mysticam studiosissimam fidei catholicae propugnatricem attinet, facere non possum quin paulum me stomachari dicam. Verbis enim utitur tam superbis, ut quasi „vox mihi faucibus haereat“. Quamquam prorsus ignorat quis sim ipse, tamen opinatur me „de regno Dei nihil scire“. Haud scio an etiam recte iudicet; fidei enim quaestio est, non scientiae: nego ratione confirmari posse „unam Sanctam Catholicam Apostolicam ecclesiam esse regnum Dei sive Christi et regnum caelorum“.
Valete.
:stretch: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » Sa 23. Nov 2019, 00:10

mystica hat geschrieben:Itaque una Sancta Catholica Apostolica ecclesia est regnum Dei sive Christi

:hairy:
te oro mihi dicas, qui possit fieri, ut ecclesia Catholica, quae per multa saecula homines vi ac terrore oppresserit, a quoquam pro regno Dei habeatur. a quo ecclesia Catholica tantum abest, ut non dubitem, quin data occasione de ipso Christo plus semel crudelissimum supplicium sumptura fuerit. o "regnum Dei" molestissimum et minime appetendum, quod clerici in suam dicionem redegerint! :cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » Sa 23. Nov 2019, 09:53

mystica hat geschrieben: una Sancta Catholica Apostolica ecclesia

https://www.tagesschau.de/ausland/papst ... z-101.html

Sunt, qui dicant papae inter suos esse, qui ei mortem quam primam exoptent.
"Eccelsia semper reformanda." Quam quis quidem reformet, si reformaturi suae vitae timere debere
videntur? Jesus certe non ignorat, qua ex causa adhuc non reverterit. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 01:11

Tiberis Longipedi sodali spectatissimo sal.


Longipes hat geschrieben:Qui hodie rebus novis studeat, non tantum Carolo quantum Benito vel Adolfo favere videtur. Quod autem magna pars populi neglegit vel etiam negat. Ille magnus furor publicus erga fautores sinistrae partis multum me anget

Nescio an res quaedam, quae geruntur (vel gerebantur) in Germania, praecipue in novis quae dicuntur provinciis, te ad istam adduxerint opinionem. In Austria quidem nullus eiusmodi "furor publicus" animadvertitur, nedum sunt, qui novis rebus studeant. sed in utraque civitate haud rari inveniuntur, qui de libertate pedetemptim minuta solliciti sint. In iis nemo fere est, qui "Benito vel Adolfo" faveat, quamvis sectatores partium sinistrarum nullam praetermittant occasionem, ut eos, qui aliter sentiant, Nazistas appellent. Hoc maledicto cum quasi clava utuntur, adversarios ad silentium redigere solent: Clava iactata causa finita. :shock: Haud aliter egit ecclesia Catholica, cum adversarios suos consociationis diaboli insimulavit.
nuperrime factum est, ut in universitate Vindobonensi nescioqua turba sinistra scholam professoris, quem factioni libertatis (FPÖ) favere iam pridem constat, interpellaverit et magna voce "Nazistae abite!" clamaverit. nonne isti eadem sunt mente , qua veri olim fuere Nazistae, cum vi ac terrore poscerent, ut Iudaei abirent?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 13:28

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 10:33, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 15:25

In nullius religionis alius tot scelera commissa sunt quam religionis Christianae (H. Küng)

vgl:
https://www.theologe.de/schwarzbuch_kat ... kirche.htm

"Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

Verisimile non est haec verba a Jesu vivo dicta esse. Quae ipsissima vox Jesu vocatur ex verbis et sententiis
perpaucis constare constat. Plurima verba ei in os posita sunt post resurrectionem a Novi Testamenti auctoribus. Nec ille sermo in monte habitus revera umquam habitus est, sed collectio posterior est.
De Jesu historico nihil fere novimus.(Albert Schweitzer, Geschichte der Leben-Jesu-Forschung).

vgl:
https://www.hausarbeiten.de/document/65228
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 16:38

Mirum quidem est hanc disputationem, quae initium ceperat a caelo servando, eo nunc pervenisse, ut de libertate dicendi tuenda et de peccatis ecclesiae colloquamur. :D sed de qualibet re disputare iuvat, dummodo sine ira et studio disputetur.
mystica hat geschrieben:Deo gratias Catholica sum!

o Mystica, Mystica...
Num credis id quando tibi fore emolumento? Num credis Deum, si forte Deus est, Catholicos magis amare quam ceteros? nonne hominum virtutes ac res gestae pluris ab eo aestimabuntur quam sola fides?

marcus03 hat geschrieben:In nullius religionis alius tot scelera commissa sunt

:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 16:50

In nullius religionis alius nomine
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 16:56

alius??? :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon marcus03 » So 24. Nov 2019, 17:22

alius, a, ud, Genet. alīus, gew. alterīus, :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De caelo servando

Beitragvon Tiberis » So 24. Nov 2019, 18:10

timeo, ne rarissima sint ea testimonia, in quibus genetivus "alius" apparet. :roll:
nonne melius fuit dicere:
nulla religio nisi Christiana tot scelera commisit
vel
nulla religio tot scelera commisit quot(!) Christiana
;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 18:39

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 10:34, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon Willimox » So 24. Nov 2019, 19:01

"Haud infacete" .... quae litotes Non sine cogitatione credibilis intellegibilisque!
Vale
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 20:27

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 10:34, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De caelo servando

Beitragvon mystica » So 24. Nov 2019, 20:31

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 10:34, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste