Quando lingua Latina mortua est?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon mystica » So 27. Okt 2019, 13:54

Salve optimi sodales!

Professor emeritus Valahfridus Stroh, vir clarissimus Latinitatis philologiae, putat Caesaris et Ciceronis auream Latinitatem aetate August evanuisse. Itaque videtur secundum sententiam professoris Strohii lingua Latina illo tempore mortua esse.

Spectate dialogum cum Professore Valahfrido Stroh, ut sequitur:

https://www.br.de/mediathek/video/campus-diskurs-prof-wilfried-stroh-gespraech-teil-2-av:5a3c62f1c365c30017a87be0

Nam Ciceronis Latinitatis eloquentia perfecta fuit. Notum est Ciceronem hominem omnibus artibus liberalibus eruditum fuisse. Ciceronis autem latinitatis eloquentia videtur mihi numquam ab vulgo adhibita esse. Haec videtur mihi causa vera esse, ut postea eloquentia Latina corrupta sit.

Lingua Latina viva autem lingua franca doctorum, clericorum et omnium hominum fuit, qui optimarum artium studiis eruditi fuerunt.

Erasmus et sodales eius rursus ad rem ipsam antiquorum operum redire cupiverunt. Dictum clarum est: "Sed in primis ad fontes ipsos properandum, id est Graecos et antiquos". Ciceronis et Caesaris eloquentiam tantum rectam latinitatem putari oportere. Haec autem doctrina fatalis Erasmi et successorum eius exitium linguae Latinae vivae effecit.

Sed Lingua Latina hominibus vivit, qui Latine loquuntur. Qua ex causa lingua Latina tempore progrediente mutatur. Lingua Latina vivat et floreat!

Quid de hac re sentitis? :?

Valete! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon Stomachatus » So 27. Okt 2019, 14:16

[quote="mystica"][/quote]

Das ist kein Latein, schon wieder
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon marcus03 » So 27. Okt 2019, 14:25

Stomachatus hat geschrieben:Das ist kein Latein, schon wieder

Hoc in foro Latine non loqui non licet! Aut Latine loquere aut tace! :-o
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8828
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon Tiberis » Mi 30. Okt 2019, 00:48

In eo tantum cum Valahfrido Stroh consentio, quod dixit alium aliter de lingua Latina, quando mortua esset, sentire, si modo mortuam eam appellamus. Sed an sit omnino mortua, dubito. Nulla enim plane mortua est lingua, dummodo sint, qui loqui sciant eaque utantur, licet lingua Latina nullius iam sermo patrius sit. Quamlibet ergo linguam, ne pereat, vivere et crescere necesse est; quod quidem fieri non potest, nisi copia vocabulorum augenda continuo amplificetur. Quamobrem ii non sunt audiendi, qui veluti
operculo vitreo imposito nil nisi sermonem Ciceronianum conservare velint. Num per unum ac solum saeculum (dico aetatem, quae Latinitas aurea dicitur) Romani pure ac Latine locuti sunt? Caveamus, ne posteriores parvi aestimemus!
mystica hat geschrieben: Haec autem doctrina fatalis Erasmi et successorum eius exitium linguae Latinae vivae effecit.
Sed Lingua Latina hominibus vivit, qui Latine loquuntur. Qua ex causa lingua Latina tempore progrediente mutatur. Lingua Latina vivat et floreat!


Magna ex parte cum Mystica nostra consentio. Non est dubium, quin Erasmus eiusque aequales optime de lingua Latina restituenda sint meriti. Quorum bona consilia tamen malos eventus habuerunt omni Latinitate quasi ad unum auctorem redacta. Bene quidem facimus, si in Latine dicendo elegantiam tenemus optimorum auctorum, qui dicuntur, sermonemque eorum si colimus. Nihilo minus non sunt despiciendi, quorum sermo ab elegantia Arpinatis plus minusve abhorreat. Ne obliviscamur paucissimos fuisse in re publica Romana, qui Ciceronem in arte dicendi adaequarent.
Zuletzt geändert von Tiberis am Mi 30. Okt 2019, 02:02, insgesamt 3-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon Tiberis » Mi 30. Okt 2019, 01:53

Stomachatus hat geschrieben:Das ist kein Latein, schon wieder


SENTENTIOLAS TVAS TIBI HABETO :cry:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Nov 2019, 12:26

Als Schüler von Stomachatus hat man nicht gut lachen :O
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon marcus03 » Mo 4. Nov 2019, 12:53

ille ego qui hat geschrieben:Als Schüler von Stomachatus hat man nicht gut lachen


nichts zu lachen? ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8828
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Nov 2019, 15:20

Fieri potest, ut peccaverim. sed nonne sic similiterve dici solet?
utcumque: pessime feci, quod a Stomachatulo nostro ad sermonem barbarum me detrahi sivi.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Quando lingua Latina mortua est?

Beitragvon mystica » Di 5. Nov 2019, 19:07

Tiberis hat geschrieben: Nihilo minus non sunt despiciendi, quorum sermo ab elegantia Arpinatis plus minusve abhorreat. Ne obliviscamur paucissimos fuisse in re publica Romana, qui Ciceronem in arte dicendi adaequarent.


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Plane tibi assentior. Nam, omnia,quae scripsisti, videntur maximi momenti esse. Quod enim nos sermones despicere non oportet, qui ab elegantia Ciceronis vel Caesaris plus minusve abhorrent. Iure enim dicis: "Ne obliviscamur paucissimos fuisse in re publica Romana, qui Ciceronem in arte dicendi adaequarent".

Itaque verba apud Varrum legimus ut sequitur: "Consuetudo loquendi est in motu: Itaque solet fieri ex meliore deterior. Meliora verba perperam dicta apud antiquos, aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur". (Cf. Varro, De Lingua Latina, XVIII, XI).

Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste