Troia trisyllaba?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Troia trisyllaba?

Beitragvon ille ego qui » Mo 18. Nov 2019, 17:23

Salvete, sodales doctissimi,

inter omnes fere constat in nomine Troiae o esse brevem, sed i insquentem positionem efficere. Sed si Georgesium nostrum (s.v. 'Tros') intellego, sunt tamen loci, ubi nomen Troiae reperiatur in tres syllabas digestum - o scilicet producta. quam formam tamen nusquam reperio, neque apud PHI (saltem omnes locos Vergilianos percurri) neque in thesauro illo poetico, cui "Gradus ad Parnassum" index ist. Fallorne ego - an Georgesius? An poetae ipsi? ;-)

Bene valete!
ILLE

P.S.: forma trisyllaba "Tro-i-a" exstat illa quidem, ubi tamen semper adiectivum videtur habendum ("arma Troia", "pubes Troia", et quae sunt similia).
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Troia trisyllaba?

Beitragvon consus » Mo 18. Nov 2019, 20:32

Evolvi, doctissime Ille, OLD (s.v. Trōia) neque quicquam aliud lego nisi hoc:
Trōia ~ ae f. PROS. usu. disyll.; Trŏĭ- SEN. Tro. 824, 853. The city and territory of Troy…

Metrum: sapph. min. (cum adoniis).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste