Salvete, sodales doctissimi,
inter omnes fere constat in nomine Troiae o esse brevem, sed i insquentem positionem efficere. Sed si Georgesium nostrum (s.v. 'Tros') intellego, sunt tamen loci, ubi nomen Troiae reperiatur in tres syllabas digestum - o scilicet producta. quam formam tamen nusquam reperio, neque apud PHI (saltem omnes locos Vergilianos percurri) neque in thesauro illo poetico, cui "Gradus ad Parnassum" index ist. Fallorne ego - an Georgesius? An poetae ipsi?
Bene valete!
ILLE
P.S.: forma trisyllaba "Tro-i-a" exstat illa quidem, ubi tamen semper adiectivum videtur habendum ("arma Troia", "pubes Troia", et quae sunt similia).