Te laudamus Domine

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Do 5. Dez 2019, 17:14

Salvete optimi Sodales!

Hic hymnus, qui "Te laudamus Domine" inscribitur, a Sancto Episcopo Ambrosio compositus est.

Bild

Sanctus Episcopus Ambrosius Aurelium Augustinum in urbe Mediolano baptizat. Hymnus quoque clarissimus, qui "Te Deum laudamus" inscribitur, a Sancto Episcopo Ambrosio compositus est.

Procedamus in pace, in nomine Christi! Amen

Bild

Hymnum, qui "Te laudamus Domine" inscribitur, moniales abbatiae Sanctae Caeciliae Ordinis Sancti Benedicti solenniter canunt.

Te laudamus Domine omnipotens
qui sedes super Cherubim et Seraphim.

Quem benedicunt Angeli, Archangeli;
et laudant Prophetae et Apostoli.

Te laudamus Domine orando,
qui venisti peccata solvendo.

Te deprecamur magnum Redemptorem,
quem Pater misit ovium pastorem.

Tu es Christus Dominus Salvator,
qui de Maria Virgine es natus.

Hunc Sacro Sanctum calicem sumentes,
ab omni culpa libera nos semper.

Bild

Exopto multum gaudii audientibus! :)

https://www.youtube.com/watch?v=Ng4akGvO_nk

Valete! Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Do 5. Dez 2019, 20:02, insgesamt 2-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Medicus domesticus » Do 5. Dez 2019, 18:13

Sunt cantus Latini magnifici. Missam Tridentinam non ignoro nostra in regione Alpica.. ;-) Haec audire mihi gaudium est et laetitiam affert:
Te Deum laudamus
https://youtu.be/3Diqtm6J3_E
:chefren:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6740
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Do 5. Dez 2019, 19:22

Medicus domesticus hat geschrieben:Sunt cantus Latini magnifici. Missam Tridentinam non ignoro nostra in regione Alpica.. ;-) Haec audire mihi gaudium est et laetitiam affert:
Te Deum laudamus
https://youtu.be/3Diqtm6J3_E
:chefren:


Salve optime Doctor domestice!

Magno cum gaudio verba tua legi. Valde Iuvat me quod Canticum Gregorianum diligis. :klatsch:

Dicitur Gregorio I pp. modos Cantici Gregoriani columba alba, quae signum Sancti Spiritus est, cecinisse. Illum eos modos caelestes litteris mandavisse.

Bild

Gratias tibi ago pro Hymno, qui "Te Deum laudamus" appellatur et mihi valde placet.

Omnia bona tibi precor!

Vale! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Tiberis » Do 5. Dez 2019, 23:59

qui fit, modis tristissimis ut auditis
et languidis quis ceperit voluptatem?
cur, si deum cantu velimus efferre,
non utimur laetis modis ad aetatem
nostram aptiores, qui auribus placent nostris?
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Exinterator » Sa 7. Dez 2019, 14:26

mystica hat geschrieben:
Medicus domesticus hat geschrieben:Sunt cantus Latini magnifici. Missam Tridentinam non ignoro nostra in regione Alpica.. ;-) Haec audire mihi gaudium est et laetitiam affert:
Te Deum laudamus
https://youtu.be/3Diqtm6J3_E
:chefren:


Salve optime Doctor domestice!

Magno cum gaudio verba tua legi. Valde Iuvat me quod Canticum Gregorianum diligis. :klatsch:

Dicitur Gregorio I pp. modos Cantici Gregoriani columba alba, quae signum Sancti Spiritus est, cecinisse. Illum eos modos caelestes litteris mandavisse.

Bild

Gratias tibi ago pro Hymno, qui "Te Deum laudamus" appellatur et mihi valde placet.

Omnia bona tibi precor!

Vale! Mystica ;-)


Salve Mystica, cantica gregoriana mihi quidem semper delectationi sunt. Perge ergo eadem nobis mittere. vale
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Sa 7. Dez 2019, 18:37

Exinterator hat geschrieben: Salve Mystica, cantica gregoriana mihi quidem semper delectationi sunt. Perge ergo eadem nobis mittere. vale


Salve optime Exinterator, mi amice care!

Cum magno gaudio verba tua legi. Valde iuvat quod Cantica Gregoriana diligis. :klatsch:

Cantica Gregoriana in hoc foro pervulgare libenter volo.

Cura ut valeas!

Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Sa 7. Dez 2019, 19:02

Tiberis hat geschrieben:qui fit, modis tristissimis ut auditis
et languidis quis ceperit voluptatem?
cur, si deum cantu velimus efferre,
non utimur laetis modis ad aetatem
nostram aptiores, qui auribus placent nostris?
:roll:


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Doleo, quod cantica Gregoriana non tibi placent. :( De gustibus non est dispuntandum! :D

Cantica Gregoriana nostris temporibus tristissima esse non nulli videntur, sed nobis tranquillitatem animi et pacem donant. Cantica amoris Dei sunt, quae ex silentio Dei ad nostram animam loquuntur. Per cantum
Gregorianum anima nostra ad Deum levatur. Modi caelestes angelorum sunt, qui verbum Dei meditantur.

Bild

Qui cantica Gregoriana libenter audit, qui ad visionem mysticam Dei aperiri potest. Hoc enim est opus Dei monachorum et monialum Ordinis Sancti Benedicti, qui cum angelis et archangelis Deum glorificant.

Specta et audi sacra cantica monachorum Ordinis Sancti Benedicti abbatiae, quae "Fontgombault" appellatur, qui laudem Dei solenniter colunt, ut Deus in omnibus glorificetur.

https://www.youtube.com/watch?v=pnKbPj7EhCg

Bild

Iubilate et psallite Deo!

Vale, tua amica et studiosa, Mystica
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Tiberis » Sa 7. Dez 2019, 22:11

Melodias si caelicas volo audire,
mele Schubertiana praefero longe
tristissimis foedisque canticis Istis.
Summo vir* olim iure clarus hoc dixit:
"ad alta caela pertinent quidem Mozart
ingensque Beethoven: venit Schubert inde."

*Oscar Werner id dixisse fertur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Mi 11. Dez 2019, 18:57

Tiberis hat geschrieben:Melodias si caelicas volo audire,
mele Schubertiana praefero longe
tristissimis foedisque canticis Istis. [/size]


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Crede mihi, optime Tiberis, me musicam Amadei Mozart, Ludovici Beethoven et Francisci Petri Schubert valde diligere. Vere autem musica sacra Canti Gregoriani videntur mihi caelestia esse. Nam hae melodiae Gregorianae sunt cantica angelorum et sanctorum, quae ex caelo orta sunt.

Bild

Tibi, optime Tiberis, mi amice carissime, carmen, quod "In paradisum" appellatur et a Gabrielo Urbano Fauré compositum est, mitto.

Bild

In paradisum deducant te angeli;
in tuo adventu suscipiant te martyres,
et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.
Chorus angelorum te suscipiat,
et cum Lazaro, quondam paupere,
æternam habeas requiem.


Spero fore ut tibi placeat!

https://www.youtube.com/watch?v=k0g5RsYT9Ro

Opto multum gaudii audientibus!

Vale! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Tiberis » Do 12. Dez 2019, 15:21

mystica hat geschrieben:Spero fore ut tibi placeat!


Est sublime melos, quod placuit mihi, :)
ignotum sed adhuc - confiteor - fuit.
Sed non verba placent pariter omnia,
quae grex ille canit caelica musicus.
Res optandane erit, si modo martyrum
grex in caelo animam suscipiet meam?
Num quid laetitiae, dummodo sit, chorus
illic angelicus suavisonus movet?
Haec si me maneant sive animam meam,
certe me modicae laetitiae manent. :roll:
Zuletzt geändert von Tiberis am Do 12. Dez 2019, 19:22, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon Zythophilus » Do 12. Dez 2019, 17:17

Sanctae claustra Cruci nostra in regione dicata
et monachi solito carmina more canunt.
Non modo sic Dominum laudant labra docta mouentes,
sed seruant, ut emi uerba sonique queant.

https://www.stift-heiligenkreuz.org/wp- ... tig_02.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15734
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Do 12. Dez 2019, 20:44

Zythophilus hat geschrieben:Sanctae claustra Cruci nostra in regione dicata
et monachi solito carmina more canunt.
Non modo sic Dominum laudant labra docta mouentes,
sed seruant, ut emi uerba sonique queant.


Salve optime Zythophile!

Antiphon: IN PARADISUM

Bild

Cantatum a cantoribus Ordinis Cisterciensis, abbatiae, Sancti Crucis, Viennae, Austria:

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=QvZHHZjuwqw

Tibi exopto audienti et omnibus audientibus multum gaudii!

Vale! Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Te laudamus Domine

Beitragvon mystica » Mi 18. Dez 2019, 15:05

Salvete optimi sodales!

Hoc est Canticum Latinum, quod "IN PARADISUM" appellatur, quod in versione moderna a Fiona Jessica Wilson cantatur.

Bild

Vobis exopto multum gaudii audientibus!

https://www.youtube.com/watch?v=3PtPWtk9wic

Valete, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 7 Gäste