Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » Di 24. Dez 2019, 13:24

Pax et gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum!

Bild

Oratio ad secundam missam in die natalis Domini:

"Da nobis, quæsumus, omnipotens Deus: ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur; hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia sæcula sæculorum. Amen. (Missale Romanum, MCMLXII)"


Bild

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=rDMi0eN8xYU

Omnia fausta atque bona vobis in dies festi in honorem natalis Iesus Christi agendi exopto.

+ In Iesu per Mariam! Vestra Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Mi 25. Dez 2019, 10:22, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » Mi 25. Dez 2019, 11:55

+ Pax vobiscum! Hodie Christus natus est! Venite adoremus!

Bild


Hymnus ad festum diem natalis Domini nostri Iesu Christi, qui "Redemptor omnium" inscribitur, qui a monialibus Ordinis Sancti Benedicti Abbatiae Sanctae Ceciliae solenniter cantatur:

Bild

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=Ri3-CmcZ96s

Dominici Natalis festum faustum et felix vobis precor.

+ In Iesu per Mariam! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » Do 26. Dez 2019, 18:44

+ Pax vobiscum! Gaudete, gaudete! Christus est natus ex Maria virgine, gaudete!

Hoc est carmen, quod "Gaudete, gaudete! Christus est natus" inscribitur, quod in aetate media cantatum est.

Bild

Gaudete, gaudete!
Christus est natus
ex Maria virgine, gaudete!

Tempus adest gratiæ
Hoc quod optabamus,
Carmina lætitiæ
Devote reddamus.

Deus homo factus est
Natura mirante,
Mundus renovatus est
A Christo regnante.

Ezechielis porta
Clausa pertransitur,
Unde lux est orta
Salus invenitur.

Ergo nostra concio
Psallat iam in lustro;
Benedicat Domino:
Salus Regi nostro.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=prMjHYFKkGM

Spero fore ut vobis hoc carmen placeant.

+ In Iesu per Mariam! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » Do 26. Dez 2019, 20:17

+ Pax vobiscum! Alleliua! Christus natus est! Alleluia!

Monachi Ordinis Sancti Benedicti, abbatiae, quae Domina nostra a Fontgombault vocatur. Hoc carmen, quod "Tecum principium" inscribitur, in Cantu Gregoriano solenniter cantant:

Bild

Ex Graduale Romano:

"Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
V. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum".


Bild


Deus homo factus est! Venite Eum adoremus!

https://www.youtube.com/watch?v=tdnSqCTXAng

+ In Iesu per Mariam! Vestra Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am So 29. Dez 2019, 12:18, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » Fr 27. Dez 2019, 15:55

+ Pax vobiscum, optimi Sodales!
Antiphonum Marianum: "Alma Redemptoris Mater"

Bild

Monachi Sancti Benedicti, abbatiae, quae Sancti Martini a Ligugé appellatur, antiphonum Marianum, quod "Alma Redemptoris Mater" vocatur, solenniter cantant. Antiphonum Marianum, quod "Alma Redemptoris Mater" appellatur, in tempore adventus et natalis Domini cantatur.

Bild


Bild

https://www.youtube.com/watch?v=RRm_sMhhTOI

Spero fore ut antiphonum Marianum vobis placeant.

+ In Iesu per Mariam! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon consus » Fr 27. Dez 2019, 17:27

Consus Mysticae s. p. d.
Clarissimo Stephani Lochner simulacro aptissime nuntium tuum ornasti. Gratulor. Quis enim est quin cantum audiat vocum nervorumque? Qua imagine aspecta in memoriam miro modo redii illius anni quo primum puer novem annos natus in colonia Agrippinensi patria mea "Mariam collocatam in roseto" admiratus sum. Plena est tabula symbolorum quibus pictor sanctae matris dei gravitatem demonstrat et dignitatem. Iuvat cogitare de omnibus rebus singulis.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Dez 2019, 15:55

Quamquam is, qui uerba modo coniunxit, quantitates neglexit, nihilominus hexametri sunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15738
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Beitragvon mystica » So 29. Dez 2019, 12:13

consus hat geschrieben:Consus Mysticae s. p. d.
Clarissimo Stephani Lochner simulacro aptissime nuntium tuum ornasti. Gratulor. Quis enim est quin cantum audiat vocum nervorumque? Qua imagine aspecta in memoriam miro modo redii illius anni quo primum puer novem annos natus in colonia Agrippinensi patria mea "Mariam collocatam in roseto" admiratus sum. Plena est tabula symbolorum quibus pictor sanctae matris dei gravitatem demonstrat et dignitatem. Iuvat cogitare de omnibus rebus singulis.
Vale.


Salve optime Conse!
Cum magno gaudio verba tua de imagine Mariae pictoris Stephani Lochner legi. Hanc imaginem Mariae valde diligo. Recte scripsisti plenam esse imaginem symbolorum quibus pictor sanctae Matris Dei gravitatem et dignitatem ostendit. Sanctissima Trinitas Dei (tres angeli), Spiritus Sanctus columba alba, malum Evae, aer, ignis, aqua terraque prima elementa sunt, quae in figuris quattuor angelorum videri possunt et cetera.

Vale! Tua Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste

cron