De scrofa Witebergensi

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

De scrofa Witebergensi

Beitragvon consus » Mi 5. Feb 2020, 17:55

Consus amicis illustrissimis sal.

Anno MDXCVI Witebergae contumeliosus editus est libellus qui inscribitur „Effigies monumenti in reproborum Rabinorum et Iudaeorum apostatarum confusionem et ignominiam, ad Witebergensis templi oppidani murum, versus ortum antiquitus positi“. Inserta est libello imago scrofae uberibus homines alentis et praebentis podicem viro ornato capitis tegmine Iudaico. Cui imagini haec adscripta sunt disticha sane obscaena:

Mystica sat recte docuere Rabini
De magno Iesu nomine IOVA suo.
Pravis illa novi glossis turpare Rabini,
Ut turpent tempe florida, Christe, tua.
Atque hinc Doctores illi suasere recentes
Genti, qua Christi nomine nomen habent.
Christum quem colimus proprio miracula Marte
Non fecisse: at vi NOMINIS EXPOSITI.
Et sic turparunt veterem bene Mystica nata,
Quae tribuunt Christo quae tribuenda Deo.
Hinc illis merito posita est turpissima porca.
Porca gerens rumen podice hiante suum.
Scilicet inspiciant penetralia podicis ima,
Exsugantque suis rumen et ingenium.
Qui sacrata DEI Christique oracula spernunt
Haec, quibus aeternum vita salusque datur:
Ut tandem pasti merdis et lacte suillo
Tartareo fiant hostis opima DEO.

Illa scrofa ex saxo facta et in murum ecclesiae civitatis Witebergensis immissa etiamnunc conspici potest. Legimus verba "RABINI Schem HaMphoras", id est שם המפורש ("nomen [sc. Dei] expositum" vel potius explicitum). Quo nomine Martini Lutheri inscriptus est liber Iudaeis inimicissimus. Quid mirum, si de effigie contemptu digna controversia orta est? Alteri post שׁואה, id est post interitum qui dicitur, eam omnino eruendam esse censent; alteri postulant ut conservetur suo loco, ne obliviscamur Christianos acerbissima scelera commisisse in Iudaeos. Quorum ego sententiam comprobo. Vos quid sentitis ea de re?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14033
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De scrofa Witebergensi

Beitragvon medicus » Mi 5. Feb 2020, 23:07

https://www.zeit.de/gesellschaft/zeitge ... berg-klage
Puto has effigies ubique removendas esse et in museo collacandas.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5065
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De scrofa Witebergensi

Beitragvon Tiberis » Do 6. Feb 2020, 13:39

medicus hat geschrieben:Puto has effigies ubique removendas esse et in museo collacandas.

puto non multum interesse, utrum in pariete aedis sacrae infanda illa effigies conspiciatur an in nescioquo museo. nonne utrumque locum licet obire? Ceterum si pudore affecti illam removemus et in loco abscondito collocamus, nihil aliud facimus nisi ut res gestas dissimulemus. Quamobrem Consus noster recte dixisse videtur eam effigiem in loco suo esse conservandam, ut nobis documento sit, "quantum religio potuerit suadere malorum". :(
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De scrofa Witebergensi

Beitragvon Longipes » Do 6. Feb 2020, 21:29

Quamquam explicationes utriusque partes probo, tamen ea, quae Consus Tiberisque scripserunt, verissima puto: Non licet maculas rerum in Germania gestarum auferre, ut ecclesiae aliaqua aedificia faciem puram ostendant. Nam odium Iudaeorum, quo res publica nostra adhuc contaminari solet, damnatione memoriae non exstirpabimus. Immo oportet origines eiusdem odi patefacere – quamobrem scrofis istis tabulae affigendae sunt (etsi ecclesiae non sunt musea).
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1774
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: De scrofa Witebergensi

Beitragvon medicus » Fr 7. Feb 2020, 12:55

Longipes hat geschrieben:Immo oportet origines eiusdem odi patefacere

Hic origines legi possunt: :book:
http://www.mittelalter-entdecken.de/jud ... indschaft/

Ubi mystica latet? Opinionem ecclisiae catholica ad hoc thema scire volo.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5065
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De scrofa Witebergensi

Beitragvon Exinterator » Sa 8. Feb 2020, 16:06

quid est esse christianum saeculo decimo sexto, nonne idem ac esse civem? europa tum temporis christiana erat, hodie non item: quid mirum si scelera a christianis, hoc est ab europaeis, contra iudaeos commissa sunt (nonne germani hitleristae abhinc aliquot decennia serio de internicione iudaeorum cogitastis?) hoc praecipue cadit in germaniam ubi ecclesia sub potestate principum saecularium erat. ea propter puto imaginem non esse delendam nec quid sibi ipsa velit per signa doceri oportere, nam libertatem iudaeorum minui non magis ecclesiae quam principum intererat.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste