Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Mi 26. Feb 2020, 16:38

Salvete optimi Sodales!

Spectate pelliculam de colloquio Latino cum pontifice maximo Francisco pp.!

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=jaUAOuHqf5w

Hoc ridiculum est! :D

Valete! Vestra Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Do 27. Feb 2020, 09:40, insgesamt 2-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum Pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon Christophorus » Mi 26. Feb 2020, 21:52

Pulsavisti feminam! :lol:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Do 27. Feb 2020, 09:38

Christophorus hat geschrieben:Pulsavisti feminam! :lol:


Iure pontifex maximus Franciscus pp. dixit: "Noli me tangere!" :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon marcus03 » Do 27. Feb 2020, 12:03

Nonne papam esse inter alia est tangi pati? Nonne olim multi erant, qui Iesum tangere cuperent
sperantes se sanatum iri? Qui tangendo homines sanasse fertur - in sacra quidem scriptura tantum.
Qua de causa "theios aner" nominatus est.

https://de.wikipedia.org/wiki/Theios_aner

An papa Franciscus tangi non vult timens, ne tangendi cupidos spe deiciat salutis, quam efficere non potest.
Puto multos, quibus miracula opus sint, ut credere possint, non vere intellexisse, quid Christianum
esse sibi velit nec quae sint res maioris momenti in doctrina Christiana.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Do 27. Feb 2020, 12:37

Salve optime Marce, mi amice carissime!

Omnia quae de ea re scripsisti, quod videtur verum esse. Itaque tibi plane assentior. :klatsch:

Sed cogites colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp. iocum esse. :D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon medicus » Do 27. Feb 2020, 14:40

Christophorus hat geschrieben:Pulsavisti feminam!

Hocne de eventu agitur?

https://www.youtube.com/watch?v=PtKq_490iao
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5065
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Do 27. Feb 2020, 17:01

medicus hat geschrieben:
Christophorus hat geschrieben:Pulsavisti feminam!

Hocne de eventu agitur?

https://www.youtube.com/watch?v=PtKq_490iao


Salve optime Medice, mi amice carissime!

Si dis placet! Id quidem verum est. :(

Sed illa verba Domini nostri Iesu Christi cogites, quae nos docent, "qui sine peccato esse vestrum, qui primus in [nostrum pontificem maximum Franciscum dilectum] lapidem mittat". (Cf. Ioh XVIII, VII)

Bild

Noster pontifex maximus Franciscus pp. vivat! :-D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon Tiberis » Do 27. Feb 2020, 23:00

Signum crucis quae fecerat pia mente,
tenere vult eum, repente qui a turba
fidelium se avertit. Impotens illam
sese tenentem reicit manum pulsans.
o Pontifex, Christi vocate successor!
sit res pudori maximo tibi semper!
si tactio molesta feminae fidae est,
in sede sancta te manere praestabit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Fr 28. Feb 2020, 00:16

O Tiberis, mi amice carissime, quid autem vides festucam in oculo pontificis maximi Francisci pp. et trabem in oculo tuo non vides?!

Dic mihi, quaeso, numquid et tu peccator ut omnes homines?

Tu illa verba Christi bene coges, quae nos docent:" Nolite iudicare ut non iudicemini!" (Mat VII,I)

Pontifex maximus Franciscus pp. illud dictum olim dixit: "Sed quis ego sum, qui ego quidem homines condemnare debeo?"

Deus caritas est! Itaque scriptum est: "Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvatiet!" (Eph II, IV) Haec enim est vera doctrina Christiana!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
Zuletzt geändert von mystica am Fr 28. Feb 2020, 06:13, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon Tiberis » Fr 28. Feb 2020, 00:57

Si feminam pulsasse paenitet papam,
bene est. Tamen qui se nequit coercere,
parum videtur aptus esse ad hoc munus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10704
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Fr 28. Feb 2020, 10:14

+ Pax Christi tecum, optime Tiberis!

Bono sis animo! Certe pontifex maximus Franciscus pp. concedit se peccatorem esse. Nam nos homines sunt omnes peccatores! Deus enim peccatores ad imitationem Christi vocat!

Vocatio enim Sancti Petri nos docet peccatores ad ministerium sanctae Catholicae ecclesiae a Deo vocari. Itaque scriptum est: "et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare." (Mat XXVI, LXXIII et seq.)

Et apud sanctum Paulum apostolum illa verba legimus, quae solacio nobis sunt: "et [Dominus] dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi!" (II Cor XII, IX) Laus tibi, Christe!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Fr 28. Feb 2020, 14:54, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon medicus » Fr 28. Feb 2020, 13:25

Quid hic videmus? An Papa illud Corona Virus timet?
https://www.youtube.com/watch?v=Pf3tyylQTSg
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5065
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon mystica » Fr 28. Feb 2020, 15:33

medicus hat geschrieben:Quid hic videmus? An Papa illud Corona Virus timet?
https://www.youtube.com/watch?v=Pf3tyylQTSg


Salve optime Medice, mi amice carissime!

Tibi gratia ago. Hoc videtur mihi verum esse. Iure pontifex maximus Franciscus pp. coronam virum timet! Quod Deus prohibeat!

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Feb 2020, 15:42

Hoc facinus Kalendis Ianuariis factum me plane praeteriit. :shock:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Colloquium Latinum cum pontifice maximo Francisco pp.

Beitragvon marcus03 » Fr 28. Feb 2020, 17:47

https://www.youtube.com/watch?v=PtKq_490iao
Er meint diese Zurückweisung der Frau novo anno ineunte.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste