De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon mystica » Mo 16. Mär 2020, 09:45

Salvete, optimi sodales!

Quae fuerunt ultima verba Gaii Iulii Caesaris morientis ?

Bild

Fertur Gaius Iulius Caesar haec verba dixisse: "et tu, Brute!".

Quae autem a Gulielmo Shakespeare ficta esse videntur. (Iulius Caesar, Act 3, Scene 1, Line 77)

Suetonius autem in libro suo, qui Divus Iulius appellatur, hoc de morte Caesaris scribit: "ad primum ictum gemitu sine voce edito." (Divus Iulius, LXXXII, II)

Itaque videtur Gaius Iulius Caesar tacere nec quidquam dicere.

Sed Suetonius praeterea ad hoc scribit, ut sequitur: " etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον" (Ibid.LXXXII, III)

Interpretationem illorum verborum Graecorum "καὶ σὺ τέκνον" esse, ut sequitur:

Illa verba Graeca "καὶ σὺ τέκνον" sonant ut verba Latina, quae nobis hoc significent:

καὶ σὺ τέκνον
quaeso, te, non

Nam apud Plautum iam legimus illa verba , quae in quadam precatione exclamantur, ut seq.: "Apollo, quaeso, te…" (Plautus, Mercator, DCLXXVIII)

Itaque Caesar moriens Marco Bruto dixisse videtur: "QUAESO, TE, NON!"

Spectate hanc pelliculam de ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris et audite interpretationem magistri Linguae latinae Keith Massey, ut seq.:

https://www.youtube.com/watch?v=wCTUFMldLeU

Quid de ea re sentitis?

Valete! Vestra Mystica! :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon Exinterator » Di 17. Mär 2020, 12:07

Adstipulor Svetonio dicenti re vera Caesarem nullam vocem emisisse
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon Tiberis » Di 17. Mär 2020, 14:33

mystica hat geschrieben:quaeso, te, non

Keith Massey errare puto, idque hac de causa:
Si aliquem oramus, ne quid faciat, nonne dicimus "ne" pro "non" ? nam vocabulo "non" aliqua res negari, non prohiberi solet. sed dubium non est, quin Caesar, si forte quid dixisset, ictus prohibendi vel arcendi causa id dicturus fuerit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon ille ego qui » Di 17. Mär 2020, 21:52

neque haec obliviscamur verba:

ISTA QVIDEM VIS EST

(quod hexametri videtur initium ...)
nescio an hoc quoque iuvet inspicere:
https://www.youtube.com/watch?v=QtRrNMUGrvw ;-)

bene valete!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5818
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon ille ego qui » Di 17. Mär 2020, 21:55

ea, quae Magister ille Craft facere solet, plerumque non sunt perfecta. sed meis quidem discipulis semper placent!
:-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5818
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon mystica » So 22. Mär 2020, 11:03

ille ego qui hat geschrieben: nescio an hoc quoque iuvet inspicere:
https://www.youtube.com/watch?v=QtRrNMUGrvw ;-) bene valete!


Salve optime sodalis ille ego qui!

Magno cum gaudio magistri, qui magister Craft appellatur, pelliculam Latinam de morte Gaii Iulii Caesaris, spectavi.

Maximas gratias tibi ago, quod hanc pelliculam nobis indicavisti, quae me valde placuit.

Discipulos tuos hanc pelliculam Latinam diligere bene intellegere possum. :)

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon mystica » Fr 27. Mär 2020, 11:21

Exinterator hat geschrieben:Adstipulor Svetonio dicenti re vera Caesarem nullam vocem emisisse


Salve optime Exinterator, amice care!

Dicitne autem nobis Suetonius semper verum? Dubito! :nixweiss:

Te rogo, quid sentias? :?

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon mystica » Fr 27. Mär 2020, 11:25

Tiberis hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:quaeso, te, non
Keith Massey errare puto, idque hac de causa:
Si aliquem oramus, ne quid faciat, nonne dicimus "ne" pro "non" ? nam vocabulo "non" aliqua res negari, non prohiberi solet. sed dubium non est, quin Caesar, si forte quid dixisset, ictus prohibendi vel arcendi causa id dicturus fuerit.


Salve optime Tiberis, mi amice carissime et magister optime!

Recte dixisti vocabula Latina "ne" pro "non" adhiberi non solere. Sed dubito, an verum sit Gaium Iulium Caesarem tacentem emortuum esse. Dicitne autem nobis Suetonius semper verum? Dubito! Fertur enim iterum atque iterum Gaius Iulius Caesar brevi ante mortem aliquid dixisse. Fortasse quidem hi sunt nihil aliud nisi rumores. Puto autem nos de hac re nihil certi scire posse.

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon medicus » Sa 28. Mär 2020, 17:38

mystica hat geschrieben: Puto autem nos de hac re nihil certi scire posse.

Nuper legi phonotaeniam Romae inventam esse, in qua audiri potest: " Et tu, mi fili, Brute!" :ironie:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5110
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon Tiberis » Sa 28. Mär 2020, 18:30

non referre puto, quid ultima hora
quis dixisse putetur aut feratur.
quidnam talia nos docere possint ?
quemnam scire iuvabit, ante mortem
Caesar "tu quoque, Brute" sit locutus
an se Claudius ipse concacasse
clamarit, Senecae qua si fides est?
nobis notior est poeta , "lucis
plus" quod emoriens vocasse fertur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon mystica » So 29. Mär 2020, 12:27

Tiberis hat geschrieben:non referre puto, quid ultima hora
quis dixisse putetur aut feratur.
quidnam talia nos docere possint ?
quemnam scire iuvabit, ante mortem
Caesar "tu quoque, Brute" sit locutus
an se Claudius ipse concacasse
clamarit, Senecae qua si fides est?
nobis notior est poeta , "lucis
plus" quod emoriens vocasse fertur?


Salve optime Tiberis, mi amice carissime!

Ultima verba videntur mihi maximi momenti esse.Homo enim in conspectu mortis verum semper dicit.
Nihil in hac vita morituro iam timendum est! Summam de vita eius audimus et tunc multa melius intellegere possumus.

Ecce ultima verba magni poetae nostri, Ioannis Volfgangi Goethe, qui dixisse dicitur: Plus lucis!
Haec verba fuerunt summa vitae eius. Rationis lux ex tenebris! Nam poeta Goethe fuit sectator illuminationis!

Quid autem dicam de Gaio Iulio Caesare, cuius mortem deflere semper soleo Suetonium legens et ultima verba illius cogitans? Parricidium Marci Bruti considerare volo, qui favore et amicitia Caesaris usus erat, attamen necator eius fuit. Itaque ultima verba Caesaris, quae dixisse fertur( "et tu Brute") me semper valde percusserunt. Utrum aliquid an quid Caesar dixerit, certe scire non possumus. Tamen de re Gaii Iulii Caesaris mortis animo movemur ad usque nostra tempora…

Quid ergo de ea re sentis? :?

Vale, Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De ultimis verbis Gaii Iulii Caesaris

Beitragvon Tiberis » So 29. Mär 2020, 16:10

mystica hat geschrieben:Homo enim in conspectu mortis verum semper dicit.

Tiberis Mysticae, amicae studiosissimae, s.d.p.
non dubito, quin - plerumque quidem - verum vel sincerum sit, quod quis moriturus dicit vel exclamat. sed verba eius suprema quasi summam vitae esse nego.
praeterea multum interest, utrum aliquis inopinata morte rapiatur (quod quidem fit, si quis casu subito perit) an diu moribundus mortem exspectet. Num Caesari, cum a coniuratoribus occideretur, tempus fuit ad summam vitae cogitandam? Nonne iis solis, qui se ipsi interficiunt, novissima verba consilio ac ratione edere licet? quae illi scilicet non exclamant, quod raro coram audientibus mortem sibi consciscunt.
Sed ne de eorum quidem verbis supremis, qui gravi morbo affecti mortem exspectant vel desiderant, iudicari potest, consilio an casu dicta fuerint hora mortis incerta.
utcumque se habet res: verbis novissimis perpensis non potest fieri, ut quemquam melius cognoscamus et de summa eius vitae certiores fiamus, nisi forte de captivis morituris cogitamus, qui, antequam supplicio afficiuntur, data occasione aliquid exclamant, quod magni momenti sibi videatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste