De perferenda huius temporis calamitate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Di 7. Apr 2020, 12:08

Incredibili et singulari his diebus calamitate afflictis libri nobis, optimi amici, solacium quoddam praebent. -- Pellicula quam Stephanus Ruzowitzky ingeniosus dispositor Austriacus de Narcisso et Chrysostomo fecit impulsus de pegmate deprompsi Herimanni Hesse librum, qui inscribitur „Narziß und Goldmund“. Multum apud Hesse tam egregie scriptum videmus ut denuo de deo et de rerum universitate cogitemus. In capite libri vicesimo Narcissus cum Chrysostomo amico morti vicino colloquitur. Narcissus: „… Pacem nunc videris invenisse.“ Chrysostomus: „Pacemne dicis cum Deo? Quam prorsus nego me invenisse. Nolo pacem facere cum eo. Male enim mundum procreavit; quem a nobis non oportet laudari. Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Di 7. Apr 2020, 17:16

Salve optime Conse, mi amice care!

Ille autem videtur mihi anima perdita fuisse. De recta via vitae sua deceptus est. Ad nequitias huius mundi seductus est. Vitam totam in peccatis et culpa degit. Sine Deo autem nulla vita vera et nulla spes!

Nam Dominus noster Iesus Christus nos docuit vitam habere et abundantius habere. Christus enim est noster pastor bonus, qui animam suam dat pro ovibus! (Cf. Ioh X, VII seq.) Itaque Iesus Christus nobis dixit: "Ego sum veritas, via et vita aeterna." (Ibid. XIV, XI) Laudetur Iesus Christus! Amen! :-D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Di 7. Apr 2020, 19:58, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Di 7. Apr 2020, 19:12

mystica hat geschrieben:Nam Dominus noster Iesus Christus nos docet ut nos vitam habeant et abundantius habeant. Christus enim est noster pastor bonus, qui animam suam dat pro ovibus!

Quod apud Iohannem scriptum est, a Iesu historico minime dictum esse constat.
Illud evangelium valde differt a ceteris. Verba fere omnia post resurrectionem in os Iesu posita sunt.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8869
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Di 7. Apr 2020, 20:20

marcus03 hat geschrieben: Quod apud Iohannem scriptum est, a Iesu historico minime dictum esse constat.
Illud evangelium valde differt a ceteris. Verba fere omnia post resurrectionem in os Iesu posita sunt.


Salve optime, Marce, mi amice carissime!

Verba Domini nostri Iesu Christi, quae apud apostolum et evangelistam Ioannem legimus, sunt annuntiationes, quae Christum nostrum redemptorem attestantur. Illa verba enim voce Graeca κήρυγμα in fide resurrectionis Christi praedicata sunt! Deo gratias! :-D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Mi 8. Apr 2020, 12:59

Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Apr 2020, 13:27

consus hat geschrieben:legite modo versum DCCLXV.

"Nuntium quidem audio, sed deest fides".

De gustibus et fide ... ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8869
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Stomachatus » Mi 8. Apr 2020, 15:00

consus hat geschrieben:Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.


Non cerno quae ratio intersit inter aniles superstitiones et fidem Christianam.
Sunt qui putent sese esse Christifideles, cum nihil sint nisi lymphati; eodem modo potuerunt clamare se esse Napoleonem.
Miror quod vir, qui consensu omnium habetur maxime et doctus et urbanus, confundit et in eadem lance ponit illas duas res inter se tam dissimiles.
Zuletzt geändert von Stomachatus am Mi 8. Apr 2020, 16:42, insgesamt 1-mal geändert.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Apr 2020, 15:19

Chrisfideles,

Stomachatus hat geschrieben:qui consensus omnium habetur

Christifideles ?
consensu ?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8869
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Stomachatus » Mi 8. Apr 2020, 16:41

[quote="marcus03"][/quote]
si patet tibi, patet omnibus
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Mi 8. Apr 2020, 17:57

marcus03 hat geschrieben:
Chrisfideles,

Stomachatus hat geschrieben:qui consensus omnium habetur

Christifideles ?
consensu ?


Quod argumentum erat! :D

Iste Stomachatus vir doctus litterae Latinitatis videtur mihi non esse! :D

Iste Stomachatus taceat aut recte Latine scribat! :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 826
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Stomachatus » Mi 8. Apr 2020, 18:26

mystica hat geschrieben:
marcus03 hat geschrieben:
Chrisfideles,

Stomachatus hat geschrieben:qui consensus omnium habetur

Christifideles ?
consensu ?


Quod argumentum erat! :D

Iste Stomachatus vir doctus litterae Latinitatis videtur mihi non esse! :D

Iste Stomachatus taceat aut recte Latine scribat! :D



Taceas tu, sermo tuus scatet purgamentis, immo, ex nulla alia re constat nisi ex sordibus.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Stomachatus » Mi 8. Apr 2020, 18:29

haeretis in cortice verborum cum desint vobis argumenta.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Exinterator » Mi 8. Apr 2020, 19:01

Stomachatus hat geschrieben:
consus hat geschrieben:Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.


Non cerno quae ratio intersit inter aniles superstitiones et fidem Christianam.
Sunt qui putent sese esse Christifideles, cum nihil sint nisi lymphati; eodem modo potuerunt clamare se esse Napoleonem.
Miror quod vir, qui consensu omnium habetur maxime et doctus et urbanus, confundit et in eadem lance ponit illas duas res inter se tam dissimiles.


An Christianos Nativitatem Christi celebrare non oporteret? Utrum resurrectio Christi an festum Natavitatis pro anili superstitione haberi debeat? Sensum non assequor. Certe ego me lymphatum esse non puto quod Nativitatem Christi celebrare soleam vel Christum resurrectum esse credam. Immo mala valetudine frui illos puto qui tantopere exardescunt si duo verba devota offendunt, praesertim cum plerique omnes iam inde a pueris sibi temperare ab huiusmodi proferendis iudiciis assuescant qualia nonnulli hic proferre non erubescunt.
Zuletzt geändert von Exinterator am Mi 8. Apr 2020, 19:11, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Stomachatus » Mi 8. Apr 2020, 19:35

Exinterator hat geschrieben:
Stomachatus hat geschrieben:
consus hat geschrieben:Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.


Non cerno quae ratio intersit inter aniles superstitiones et fidem Christianam.
Sunt qui putent sese esse Christifideles, cum nihil sint nisi lymphati; eodem modo potuerunt clamare se esse Napoleonem.
Miror quod vir, qui consensu omnium habetur maxime et doctus et urbanus, confundit et in eadem lance ponit illas duas res inter se tam dissimiles.


An Christianos Nativitatem Christi celebrare non oporteret? Utrum resurrectio Christi an festum Natavitatis pro anili superstitione haberi debeat? Sensum non assequor. Certe ego me lymphatum esse non puto quod Nativitatem Christi celebrare soleam et Christum resurrectum esse credam. Immo illos mala valetudine frui puto qui tantopere exardescunt si duo verba devota offendunt, praesertim cum plerique omnes iam inde a pueris cauti esse in huiusmodi proferendis iudiciis discant qualia nonnulli hic proferre non erubescunt.


Non loquebar in universum, sed de certis hominibus hoc in foro grassantibus, qui cotidie hic asseverant se esse Christianos neque de ulla alia re scribunt. Qui mihi tamen videntur excedere modum, inde factum est ut dicerem eos potius lymphatos quam fideles, nisi forte simulant omnino, nam se praebent saepissime fidelium gryllos, quod suscitat contemptum aliorum erga Christianos, ut patet per Consi scripta. His de rebus stomachor neque sane sperno ipsam fidem, quam his in paginis numquam vidi.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Tiberis » Do 9. Apr 2020, 01:33

mystica hat geschrieben:Iste Stomachatus vir doctus litterae Latinitatis videtur mihi non esse! Iste Stomachatus taceat aut recte Latine scribat!


Lapsus quem calami patet fuisse
vilem forte potest movere risum.
sed quisquis vitrea sedet casella,
ne iactet lapides foras, caveto.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste