De perferenda huius temporis calamitate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Di 7. Apr 2020, 12:08

Incredibili et singulari his diebus calamitate afflictis libri nobis, optimi amici, solacium quoddam praebent. -- Pellicula quam Stephanus Ruzowitzky ingeniosus dispositor Austriacus de Narcisso et Chrysostomo fecit impulsus de pegmate deprompsi Herimanni Hesse librum, qui inscribitur „Narziß und Goldmund“. Multum apud Hesse tam egregie scriptum videmus ut denuo de deo et de rerum universitate cogitemus. In capite libri vicesimo Narcissus cum Chrysostomo amico morti vicino colloquitur. Narcissus: „… Pacem nunc videris invenisse.“ Chrysostomus: „Pacemne dicis cum Deo? Quam prorsus nego me invenisse. Nolo pacem facere cum eo. Male enim mundum procreavit; quem a nobis non oportet laudari. Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Di 7. Apr 2020, 17:16

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 18:18, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Di 7. Apr 2020, 19:12

mystica hat geschrieben:Nam Dominus noster Iesus Christus nos docet ut nos vitam habeant et abundantius habeant. Christus enim est noster pastor bonus, qui animam suam dat pro ovibus!

Quod apud Iohannem scriptum est, a Iesu historico minime dictum esse constat.
Illud evangelium valde differt a ceteris. Verba fere omnia post resurrectionem in os Iesu posita sunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Di 7. Apr 2020, 20:20

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 18:18, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon consus » Mi 8. Apr 2020, 12:59

Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Apr 2020, 13:27

consus hat geschrieben:legite modo versum DCCLXV.

"Nuntium quidem audio, sed deest fides".

De gustibus et fide ... ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Mi 8. Apr 2020, 15:19

Chrisfideles,

Stomachatus hat geschrieben:qui consensus omnium habetur

Christifideles ?
consensu ?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Mi 8. Apr 2020, 17:57

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 18:18, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Exinterator » Mi 8. Apr 2020, 19:01

Stomachatus hat geschrieben:
consus hat geschrieben:Maiorem partem hominum qui Mysticae nostrae verba legunt, optimi amici, temperare sibi non posse existimo quominus idem dicant quod Faustus Goetheanus illa nocte clamavit qua memoria resurrecti Christi celebratur: legite modo versum DCCLXV.


Non cerno quae ratio intersit inter aniles superstitiones et fidem Christianam.
Sunt qui putent sese esse Christifideles, cum nihil sint nisi lymphati; eodem modo potuerunt clamare se esse Napoleonem.
Miror quod vir, qui consensu omnium habetur maxime et doctus et urbanus, confundit et in eadem lance ponit illas duas res inter se tam dissimiles.


An Christianos Nativitatem Christi celebrare non oporteret? Utrum resurrectio Christi an festum Natavitatis pro anili superstitione haberi debeat? Sensum non assequor. Certe ego me lymphatum esse non puto quod Nativitatem Christi celebrare soleam vel Christum resurrectum esse credam. Immo mala valetudine frui illos puto qui tantopere exardescunt si duo verba devota offendunt, praesertim cum plerique omnes iam inde a pueris sibi temperare ab huiusmodi proferendis iudiciis assuescant qualia nonnulli hic proferre non erubescunt.
Zuletzt geändert von Exinterator am Mi 8. Apr 2020, 19:11, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Tiberis » Do 9. Apr 2020, 01:33

mystica hat geschrieben:Iste Stomachatus vir doctus litterae Latinitatis videtur mihi non esse! Iste Stomachatus taceat aut recte Latine scribat!


Lapsus quem calami patet fuisse
vilem forte potest movere risum.
sed quisquis vitrea sedet casella,
ne iactet lapides foras, caveto.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Do 9. Apr 2020, 11:17

Stomachatus hat geschrieben:qui cotidie hic asseverant se esse Christianos neque de ulla alia re scribunt.

Cuique de quacumque re scribere licet totiens, quotiens vult.
Quid ad te?
Memento illud Tiberis nostri "Mission accomplished - dein weiterer Verbleib ist somit nicht mehr nötig."

Nullus nostrum praesentiam tuam desiderat. Doleo nos frustra sperasse te numquam reversurum. :(
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Do 9. Apr 2020, 13:54

Mit Verlaub auf Deutsch:
Geh zum Psychiater, Stomachatus, aber verschwinde endlich aus diesem Forum!
Du hast sie ja wirklich nicht mehr alle. :cry:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon mystica » Do 9. Apr 2020, 20:12

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 18:19, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon Exinterator » Fr 10. Apr 2020, 11:49

Ubi studes theologiae, si quaerere licet?
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De perferenda huius temporis calamitate

Beitragvon marcus03 » Fr 10. Apr 2020, 11:57

Locus abs te quaesitus iam saepe prolatus est. Qui est hic:
https://www.hochschule-heiligenkreuz.at/

mystica certe non invita hoc respondeo. :)

PS:
mysticam nostram feminam vere catholicissimam esse omnes fere interim noverunt. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste