https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... z_0412.JPG
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
marcus03 hat geschrieben:Locus abs te quaesitus iam saepe prolatus est. Qui est hic:
https://www.hochschule-heiligenkreuz.at/
mystica certe non invita hoc respondeo.
PS:
mysticam nostram feminam vere catholicissimam esse omnes fere interim noverunt.
consus hat geschrieben:„Hanc rerum universitatem consideranti mihi copia non est concludendi sapientem bonumque esse Deum omnipotentem.“*
Nemo fere nostrum est, ut opinor, quin iterum ac saepius, imprimis cum in angustias adductus sit, quaerat liceatne sibi hoc solacio uti quod Deus spem salutis ostendat.
________________________________________________________________
* Kurt Flasch, Warum ich kein Christ bin, München 2013, S. 179: „Aus der gegebenen Welt kann ich nicht auf einen weisen und guten allmächtigen Gott schließen.“
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod mundus ab uno gubernetur. Cum enim finis gubernationis mundi sit quod est essentialiter bonum, quod est optimum, necesse est quod mundi gubernatio sit optima. Optima autem gubernatio est quae fit per unum. Cuius ratio est, quia gubernatio nihil aliud est quam directio gubernatorum ad finem, qui est aliquod bonum. (Cf. Summa Theologia, Pars I, quaestio CIII, articulum III)
"Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in Enchiridio, Deus, cum sit summe bonus, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi esset adeo omnipotens et bonus, ut bene faceret etiam de malo. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet, ut esse permittat mala, et ex eis eliciat bona" (Cf. Summa Theologiae, Pars I, quaestio II, articulum III ad I)
Thomas Aquinas hat geschrieben:Optima autem gubernatio est quae fit per unum.
Tiberis hat geschrieben:Thomas Aquinas hat geschrieben:Optima autem gubernatio est quae fit per unum.
immo res contra accidit, nisi forte putamus dominationem unius, qui populum suum opprimit, "optimam esse gubernationem" .
mystica hat geschrieben:Deus ipse est unus!
mystica hat geschrieben:Deus est summum bonum et gubernator optimus huius mundi!
marcus03 hat geschrieben:mystica hat geschrieben:Deus ipse est unus!
Nonne et trinus est?mystica hat geschrieben:Deus est summum bonum et gubernator optimus huius mundi!
Memento huius terrae motus: https://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_ ... hilosophie
consus hat geschrieben: Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“
ille ego qui hat geschrieben:consus hat geschrieben: Parum quoque curae ei esse puto utrum laudem ei tribuam necne. Male mundum procreavit. …“
Salve, Conse!
Liceat mihi te interrogare hoc: Putasne etiam scribi potuisse:
Parum id quoque ei curae esse puto, utrum laudem sibi tribueam necne.
?
Licet deus non sit subiectum syntaxeos, sed quodammodo sensus (et quidem curae - etsi eius parum esse videtur ...)
Bene vale!
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste