"utrum" sine "an"?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

"utrum" sine "an"?

Beitragvon ille ego qui » Fr 17. Apr 2020, 20:11

Salvete, sodales,

saepius iam audivi "utrum" dictum pro "whether", sed sine "an" - sicut in sermone Anglico usitatissimum est. sed estne hoc tamen etiam antiquae consuetudinis? cuius consuetudinis nihildum repperi exempli.

Bene valete!
ILLE
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon Stomachatus » Sa 18. Apr 2020, 00:29

Inspicias Forcellini s.v. uter (sic!), invenies locos.
Stomachatus
Censor
 
Beiträge: 808
Registriert: Di 12. Apr 2016, 12:36

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Apr 2020, 06:40

@ille:
Nonne dicis AN sine UTRUM? :?
Quomdo enim fieri possit, ut altera pars sententiae interrogativae cum altera coniungatur?

@Stomachatus:
Forcellini omnibus hoc in foro versantibus non est. Ergo saltem unam sententiam exemplarem afferas, ut videamus talem constructionem grammaticam revera inveniri.Quam enim ipse adhuc numquam offendi.
Iterum iterumque oblivisci videris non solum peritissimos in foro versari.
Doleo te plerumque aut libros aut locos tantum afferre, quamquam minimo labori est clare et distincte
dicere, qua de re agatur, et exempla afferre. An et hoc optatum inter ea est, quae explere recuses,
quod nihil habeas, quod dono des?
Nonne cuiusdam humanitatis est et illorum esse memorem, qui non peritissimi, sed Latinitatis amantes tantum hoc in foro versantur addiscendi contributa legendo cupidi.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 18. Apr 2020, 07:17

marcus03 hat geschrieben:Forcellini omnibus hoc in foro versantibus non est

http://www.lexica.linguax.com/forc.php
:book:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6738
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Apr 2020, 07:36

Maximas ago gratias. Hoc scire perutile est. :D
Tamen sententiam exemplarem eius generis non inveni, quod ille noster dicit:
Mihi , quaeso, iterum auxilio sis!
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 18. Apr 2020, 07:45

Unbenannt2.JPG
Unbenannt2.JPG (44.77 KiB) 3726-mal betrachtet

Unbenannt3.JPG
Unbenannt3.JPG (26.99 KiB) 3726-mal betrachtet
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6738
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Apr 2020, 07:52

Iterum gratias tibi ago.
Apparet me quaestionem false interpretatum esse. Veniam peto.
Nunc scio, quid ille resciscere voluerit. :D
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8817
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: "utrum" sine "an"?

Beitragvon ille ego qui » Sa 18. Apr 2020, 12:24

Summas gratias vobis ago, amici!
Bene mones, Stomachate, lexicon Forcellinianum mihi ante omnia fuisse consulendum! :D
Bene valete!

P.S.: Viderint classicistae q.d., utrum hunc verbi "utrum" usum admittant ....... ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5804
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste