Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Do 16. Jul 2020, 11:59

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae de Spiritu Sancto agitur et "O IGNIS SPIRITUS" appellatur:


O ignis spiritus paracliti,
vita vitae omnis creaturae,
sanctus es vivificando formas.

Sanctus es ungendo periculose fractos,
sanctus es tergendo fetida vulnera.

O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium in bono odore virtutum.

O fons purissime,
in quo consideratur
quod Deus alienos
colligit et perditos requirit.

O iter fortissimum,
quod penetravit omnia
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis,
tu omnes componis et colligis.

De te nubes fluunt,
aether volat,
lapides humorem habent,
aquae rivulos educunt,
et terra viriditatem sudat.

Tu etiam semper educis doctos
per inspirationem sapientiae laetificatos.

Unde laus tibi sit, qui es sonus laudis et gaudium vitae,
spes et honor fortissimus, dans praemia lucis.


Illa sequentia, quae "O Ignis Spirtitus" appellatur, a Cantoribus, quorum schola "Harpa Dei" appellatur, sollemniter cantatam est.

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!



Bild

https://www.youtube.com/watch?v=yNiRNiqzRsc

Valete! Vestra Mystica! ;-)
Zuletzt geändert von mystica am So 19. Jul 2020, 08:09, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Fr 17. Jul 2020, 14:56

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae de Sancto Euchario agitur et "O EUCHARI " appellatur:

O Euchari,
in laeta via ambulasti,
ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eiusque fecit videndo.

Tu eum perfecte amasti
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo quod homines erant,
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.

Tu autem in ardenti amore
plene caritatis
illum amplexus es,
cum manipulos praeceptorum eius
ad te collegisti.

O Euchari,
valde beatus fuisti
cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
ubi tu quasi aurora illuminatus es,
et sic fundamentum ecclesiae aedificasti.

Et in pectore tuo
choruscat dies
in quo tria tabernacula
supra marmoream columnam
stant in civitate Dei.

Per os tuum Ecclesia ruminat
vetus et novum vinum,
videlicet poculum sanctitatis.

Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est rationalis,
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.

Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba,
ne in cerimoniis Dei deficiat,
sed ut vivens holocaustum
ante altare Dei fiat.


Illa sequentia, quae "O Euchari" appellatur, a Cantoribus, quorum schola "Camerata Oxfordensis" appellatur, sollemniter cantatam est.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=08kKARvbOBY

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » So 19. Jul 2020, 09:16

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae de Sancta Urbe Jerusalem agitur et "O JERUSALEM " appellatur:

Bild

O Jerusalem, aurea civitas,
ornata Regis purpura.
O aedificatio summae bonitatis,
quae es lux numquam obscurata.

Tu enim es ornata in aurora
et in calore solis.
O beata pureritia,
quae rutilas in aurora,
et o laudabilis adolescentia,
quae ardes in sole.

Nam tu, o nobilis Ruperte,
in his sicut gemma fulsisti,
unde non potes abscondi stultis hominibus,
sicut nec mons valli celatur.

Fenestrae tuae, Jerusalem,
cum topazio et saphiro
specialiter sunt decorate.

In quibus dum fulges, o Ruperte,
non potes abscondi tepidis moribus,
sicut nec mons valli,
coronatus rosis,
liliis et purpura in vera ostensione.

O tener flos campi,
et a dulcis viriditas pomi,
et o sarcina sine medulla,
quae non flectit pectora in crimina.

O vas nobile,
quod non est pollutum nec devoratum
in saltatione antique spelunce,
et quod non est maceratum
in vulneribus antiqui perditoris.

In te symphonizat Spiritus Sanctus,
quia angelicis choris associaris,
et quoniam in Filio Dei ornaris,
cum nullam maculam habes.

Quod vas decorum tu es, o Ruperte,
qui in pueritia et in adolescentia tua
ad Deum anhelasti in timore Dei
et in amplexione caritatis
et in suavissimo odore bonorum operum.

O Jerusalem, fundamentum tuum positum est
cum torrentibus lapidibus,
quod est cum publicanis et peccatoribus,
qui perdite oves erant,
sed per Filium Dei invente ad te cucurrerunt
et in te positi sunt.

Deinde muri tui fulminant vivis lapidibus,
qui per summum studium bone voluntatis
quasi nubes in celo volaverunt.

Et ita turres tuae, o Jerusalem,
rutilant et candent per ruborem
et per candorem sanctorum
et per omnia ornamenta Dei
quae tibi non desunt, o Jerusalem.

Unde vos, o ornati et o coronati,
qui habitatis in Jerusalem,
et o tu, Ruperte,
qui es socius eorum in hac habitatione,
succurrite nobis famulantibus
et in exilio laborantibus.


Illa sequentia, quae "O Jerusalem" appellatur, a Cantoribus sollemniter cantatam est.

https://www.youtube.com/watch?v=zb9zKNjdgiI

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Mi 22. Jul 2020, 08:28

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Aer enim " appellatur:


Aer enim volat et cum omnibus creatures
officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet
ac aer in viribus istius pascitur.


Illa sequentia Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "Aer enim " appellatur, a schola musica quae VocaMe vocatur, sollemniter cantatam est.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=WN4ymWnjCkc

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Do 23. Jul 2020, 16:17

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O dulcis Divinitas" appellatur:


Felix Anima:
O dulcis divinitas,
o suavis vita,
in qua perferam
vestem praeclaram,
illud accipiens
quod perdidi
in prima apparitione,
ad te suspiro,
et omnes virtutes invoco.


lla sequentia Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O dulcis divinitas " appellatur, a cantrice Alexandra Marisa Wilcke sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=lMxBpPcoWf0

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon mystica » Fr 24. Jul 2020, 11:19

Salvete optimi sodales!

Bild

Legite et audite sequentiam clarissimam Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O AETERNE DEUS" appellatur:


O aeterne Deus,
nunc tibi placeat,
ut in amore illo ardeas,
ut membra illa simus,
quae fecisti in eodem amore,
cum Filium tuum genuisti in prima aurora,
ante omnem creaturam,
et inspice necessitatem hanc,
quae super nos cadit,
et abstrahe eam a nobis propter Filium tuum,
et perduc nos in laetitiam salutis.


lla sequentia Sanctae Hildegardis Bingensis, quae "O AETERNE DEUS " appellatur, a cantrice Elisabeth Ørsnes Gadegaard sollemniter cantatur.

Bild

https://www.youtube.com/watch?v=jtd47fj018o

Spero fore, ut illud canticum mysticum Sanctae Hildegardis Bingensis vobis placeat!

Valete! Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 814
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon Tiberis » Fr 24. Jul 2020, 23:06

:sleep:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon medicus » Sa 25. Jul 2020, 11:01

Tiberis hat geschrieben::sleep:

Salve Tiberis, miror te hoc canticum acutum audientem dormire posse. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5075
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Jul 2020, 12:24

Tiberis ut quidam Ulixes a Sirenis cruciatus aures obturavit. :lol:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8828
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon medicus » Sa 25. Jul 2020, 12:48

Tu pol cere,Marce, numquam audiebis haec verba:
Maximas gratias tibi ago, optime Marce, pro interpretione bona,

:roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5075
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon Tiberis » Sa 25. Jul 2020, 14:30

marcus03 hat geschrieben:Tiberis ut quidam Ulixes a Sirenis cruciatus aures obturavit.


aures Ulixes non suas quidem obturat
Sirenibus , sed ne queat quis audire
cantus , amicis inserit suis ceram.
sed Hildegardis si coactus audire
cantus molestos esset atque tam tristes,
suis quoque indidisset auribus ceram.
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 25. Jul 2020, 18:21, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Jul 2020, 16:26

Cantica Sirenum uoluit Laertius heros
accipere, in patriam dum fit iter, neque edi.
Cum placeant, nobis modulamina saepe periclo:
Auribus auxilio cera tuis sit olens!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15734
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Jul 2020, 18:01

Zythophilus hat geschrieben:Auribus auxilio cera tuis sit olens!

Quali olore? :?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8828
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Jul 2020, 19:25

Nonne cera olet?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15734
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Cantica mystica Sanctae Abbatissae Hildegardis Bingensis

Beitragvon medicus » Sa 25. Jul 2020, 19:35

Sunt quidem voces Theodiscae duften et stinken :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5075
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste