de interpretationibus diu neglectis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Mo 28. Sep 2020, 17:26

idem de proprietate cogitationum


„Nostris temporibus“, sic K. questus est, "permulti sunt, qui glorientur sponte se magnos libros componere posse; quod omnibus probatur. Dschuang Dsi, philosophus Sericus, aetate sua virili librum composuit centum milium verborum, in quo novem partes nihil continebant nisi verba allata. Huiusmodi libri apud nos scribi non iam possunt, quod mente caremus. Ergo in sua quisque officina cogitationes fabricat, cum parum sedulus sibi videtur, qui paucas tantummodo earum conficit. Sic nulla quidem est cogitatio, quae recipiatur, nulla cogitata, quae afferri possint. Quantulo illis opus est ad rem suam faciendam! Qui quid habent, quod ostendant, nisi stilum et aliquantulum chartae? Sine ullo quidem auxilio, nulla re usi nisi materia ista miserrima ,quam unus vir manibus afferre potest, casas suas exstruunt ! maiora quidem aedificia non noverunt quam ea, quae ab uno aedificari possint."
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 28. Sep 2020, 19:09, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Mo 28. Sep 2020, 19:08

De vetulo praeceptore et eius barba
Vetulus quidam praeceptor non modo uxorculam aetate florentem in matrimonio habebat, sed etiam ampla et candida gloriabatur barba. Quam eodem modo quo pavo caudam movebat. Quid mirum, si nescio quis eum cum patriarcha vestusta nobilitate incluto comparavit? Tum Simplicissimus „Si etiam" inquit "maximum eius decus conspiceretis, eum cum Mose quoque compararetis.“*
____________________________
* Deutsche Schwänke, hg. von L. Petzold, Stuttgart 1979, S. 222.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon mystica » Di 19. Jan 2021, 18:07

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:15, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon mystica » Mi 20. Jan 2021, 13:05

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 10:15, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ClaudiaK » Mi 20. Jan 2021, 17:34

Salve cara Mystica

Humilis propono :

UND WAS DIESEN NERO BETRIFFT DER SEINE MUTTER / UND SEINE GESCHWISTER GETÖTET HAT WARUM SOLLTE ER / MIT SEINEM LEHRER EINE AUSNAHME MACHEN WARUM / VERZICHTEN AUF DAS BLUT DES PHILOSOPHEN / DER IHN DAS BLUTVERGIESSEN NICHT GELEHRT HAT


quod pertinet illum qui matrem fratresque interficiendos curavit Neronem
cur illi Senecam excipiendum fuisse et cur se philosophi sanguine abstinuisse,
qui (cum) caedes et cruorem non docuisset.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon marcus03 » Do 21. Jan 2021, 07:55

pertinere ad

ClaudiaK hat geschrieben:cur illi Senecam excipiendum fuisse et cur se philosophi sanguine abstinuisse,

Erkläre bitte die Infinitive/Konstruktion!
Warum verwendest du nicht den Potentialis der Vergangenheit? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ClaudiaK » Do 21. Jan 2021, 10:20

Pertinere ad scheint mir inhaltlich nach einer Ergänzung von einem dicendum est zu verlangen und dann bin ich in einem Aci. Und da cur in meinen Augen auch eine rhetorische Frage einleitet , denn er verschont ja nicht Familie und Philosophen , also eher eine Tatsache, schien mir die Verwendung der Infinitve passend. (Irrtum nicht ausgeschlossen.)

Primo visu eam constuctionem orationis obliquae esse credidi (corr.),
sed erro, interroagtionem esse intellego. Itaque:

Cur magistrum exciperet cur se philosophi sanguine abstineret.

Emendationem in deterius (corr.) non esse spero.
Zuletzt geändert von ClaudiaK am Do 21. Jan 2021, 18:54, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon marcus03 » Do 21. Jan 2021, 14:45

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ClaudiaK » Do 21. Jan 2021, 18:49

Audax propono:


mystica hat geschrieben: / Und als er sich die Adern öffnen ließ / An den Armen zunächst und seiner Frau / Die seinen Tod nicht überleben wollte / Mit einem Schnitt von einem Sklaven wahrscheinlich / Auch das Schwert auf das Brutus sich fallen ließ / Am Ende seiner republikanischen Hoffnung / Musste von einem Sklaven gehalten werden / Was dachte Seneca (und sagte es nicht)


Seneca
cum venas ferro exsolvi pateretur / primum brachio deinde uxoris /
quae ei vita superare non voluit/
quod etiam probabilis est eodem ictu ab servo factus esse /
quo quoque in gladium Brutus incubuit omni spe rei publicae deiecta / servus tenere debuit /
quid cogitabat quod non dixit?
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Do 21. Jan 2021, 19:56

Quid cogitavit nec Seneca edidit,
praetorianus Caesaris ultimam
sententiam in duro latentem
thorace cum tacite exhiberet ?


Signarat illam discipulus suo
quidem magistro (scribere noverat
mortesque – quae lex imperandi est
aurea –pro nihilo aestimare.)


Quid cogitavit nec tamen edidit,
cum lacrimas effundere noluit
servos suos omnesque, cenae
participes quot erant supremae?


Non convenit fletus sapientibus
et quid feret fatum, patiendum erit.
Cur iste, qui matrem cecidit,
quique ceciderit et propinquos,


suos magistros exciperet Nero ?
Nero imperator, cur sapientium
sese abstineret caede, caedem
quem sapiens fugere edocebat ?


Venis apertis coniugis et suis –
nolebat uxor se esse superstitem –
secante servo, ut Brutus olim
occidit ense iuvante servo :


Quid cogitavit nec tamen edidit
linquente corpus sanguine tardius
senile, venas poplitesque
servus ubi patefecit eius ?


Mei dolores sunt! mulier procul!
accedat ad me scriba ! Manu stilum
non iam tenebat : machinae instar
dicta notat cerebrum et dolores.


Quid cogitavit nec tamen edidit
in lectulo, sicut sapientis est,
cum verba dictaret suprema;
poculum ubi haurit Atheniense,


mors cum maneret tarda nimis diu ?
Virusque multis utile quod fuit,
modo annotamentum reliquit
corpore sanguine iam carente.


Quid cogitavit (denique cum caret
lingua), vaporosis ubi balneis
morte imminente aer tremebat
ante oculos? Tenebris obortis


Iam sensit alarum strepitum , angeli
quem non movebant (mors minime angelus),
primumque vidit Cordubensi in
gramine iam calamum peraltum.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon marcus03 » Do 21. Jan 2021, 20:14

Wow! :klatsch: :hail:

Te denuo superasti ipsum, mi Tiberis magnificissime linguaeque Latinae "perperitissime".
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon ClaudiaK » Do 21. Jan 2021, 21:42

Marci iudicium sequor. Plena admirationis sum.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Zythophilus » Do 21. Jan 2021, 23:44

Gratulor, applaudo: Quis tales uincere uersus,
quis ualet auctorem uincere? Musa, tace!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Fr 22. Jan 2021, 01:02

eheu! immerita me effertis laude, sodales... :oops: :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Willimox » Fr 22. Jan 2021, 08:44

emerita, ne meritissima dicam.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste