de interpretationibus diu neglectis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon Tiberis » Mo 28. Sep 2020, 17:26

idem de proprietate cogitationum


„Nostris temporibus“, sic K. questus est, "permulti sunt, qui glorientur sponte se magnos libros componere posse; quod omnibus probatur. Dschuang Dsi, philosophus Sericus, aetate sua virili librum composuit centum milium verborum, in quo novem partes nihil continebant nisi verba allata. Huiusmodi libri apud nos scribi non iam possunt, quod mente caremus. Ergo in sua quisque officina cogitationes fabricat, cum parum sedulus sibi videtur, qui paucas tantummodo earum conficit. Sic nulla quidem est cogitatio, quae recipiatur, nulla cogitata, quae afferri possint. Quantulo illis opus est ad rem suam faciendam! Qui quid habent, quod ostendant, nisi stilum et aliquantulum chartae? Sine ullo quidem auxilio, nulla re usi nisi materia ista miserrima ,quam unus vir manibus afferre potest, casas suas exstruunt ! maiora quidem aedificia non noverunt quam ea, quae ab uno aedificari possint."
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 28. Sep 2020, 19:09, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10708
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de interpretationibus diu neglectis

Beitragvon consus » Mo 28. Sep 2020, 19:08

De vetulo praeceptore et eius barba
Vetulus quidam praeceptor non modo uxorculam aetate florentem in matrimonio habebat, sed etiam ampla et candida gloriabatur barba. Quam eodem modo quo pavo caudam movebat. Quid mirum, si nescio quis eum cum patriarcha vestusta nobilitate incluto comparavit? Tum Simplicissimus „Si etiam" inquit "maximum eius decus conspiceretis, eum cum Mose quoque compararetis.“*
____________________________
* Deutsche Schwänke, hg. von L. Petzold, Stuttgart 1979, S. 222.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14035
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste