Salvete sodales,
verbo nostro "Cousin" non unum vocabulum Latinum respondere didici, distinguendum enim esse inter consobrinum, avunculi (vel etiam materterae??) filium, et patruelem, patrui (vix amitae??) filium.
Hucine usque assentimini?
ad illa autem duo nomina videtur accedere sobrini, quod nomen Georgesius reddit (per) "zweites Geschwisterkind".
At quid, malum, sibi vult "zweites Geschwisterkind"? Num est frater consobrini aetate minor?
Bene valeatis!
Christianus