"footbike/scooter" Latine?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Aug 2020, 12:17

Salvete, sodales doctissimi!

Frustra adhuc quaero verbum Latinum, quo vehiculum illud tam pueris quam adultis in dies acceptius declaretur! neque apud Davidem Morgan neque in lepidissimo illo de anate libello ("Find the duck / My first thousand words in Latin"), quem Patricium Owens Americanum ipsum (de lexico Morganiano optime meritum) Latine reddidisse modo vidi, neque in "lexico visuali" Roberti Maier quicquam inveni idoneum. Quis vestrum habet quod mihi suadeat? Pergratum fuerit. Ipsi mihi nihil in mentem venit nisi "birota pedalis /plantaris (pedibus/plantis protrudenda)".
Absque dubio autem - si rem ipsam spectes - est birota habenda. quo nomine minime novato, sed antiquo (!) proprie, ut videtur, quoddam genus currus binis rotis instructum denotatur. Si igitur hodie eodem illo verbo nostrum "bicyclium" nuncupare audemus, non possumus quin concedamus quidlibet, quod binis sit rotis instructum, esse birotam.
Bene valeatis!

P.S.: omnia fere, quae scripta vidi in libello "anatino", mihi admodum probantur. una autem ex paucis rebus, quas paululum miratus sum, haec est, quod "pets" Latine redduntur per verbum "animalium familialium". id quidem in dubium vocare per me licet, utrum animalia illa "domestica" appellanda sint necne. nonne tamen id quidem satis certum est "bestias" esse nominandas potius quam "animalia" (quo vocabulo et ipsi homines comprehendimur)? quid censetis?

P.S.: Idem rogabam in prosopobiblio (quo si cui vestrum sit accessus, responsa videat hoc loco (https://www.facebook.com/groups/1988529 ... 403968710/). ubi hoc iam est responsum, id quidem genus, quod vi electrica propellatur, fortasse appellari posse "tabulam electricam").
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon medicus » Sa 15. Aug 2020, 13:10

Salve ille ego qui,
in lexicone recentis latinitatis ( libraria editoria vaticana) inveni:
Roller=axula rotalis gubernabilis

ergo propono --> axula rotalis gubernabilis electrica
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5067
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Aug 2020, 14:16

Illud lexicon iam per se ipsum saepissime proponit circumscriptiones molestissimas omnique usui cottidiano perquam adversas. Nonne ita tibi videtur?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon medicus » Sa 15. Aug 2020, 14:46

Ita est, laudem quidem tuam pro effosa voce exspectavi :wink:
Zuletzt geändert von medicus am Sa 15. Aug 2020, 17:08, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5067
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon Exinterator » Sa 15. Aug 2020, 16:21

pro certo habeo ea animalia quae animi causa domi tenentur vel aluntur ut porci feles gallinae etc latine cicuria dici; contra ea animalia quae in silvis vivunt ut elephanti leones etc feras et bestias vocari. immo cicur substantivorum more adhibitur
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Aug 2020, 16:51

nonne illius vehiculi id proprium est, ut inter rotas scamillum habeat, in quo quasi uno pede stamus, dum altero birotam protrudimus? proponere igitur ausim "birota scamnata" vel potius "birota *scamillata"
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Aug 2020, 17:24

pro certo habeo ea animalia quae animi causa domi tenentur vel aluntur ut porci feles gallinae etc latine cicuria dici; contra ea animalia quae in silvis vivunt ut elephanti leones etc feras et bestias vocari. immo cicur substantivorum more adhibitur


miror in Italia porcos et gallinas domi teneri animi causa in silvisque vivere elephantos atque leones :D
verbum adhibendi secundae coniugationis esse puto ;-)
recte nos mones de bestiis (in quo nomine perseverabo!) cicuribus (sive mansuetis).
non dubito, quin libri auctor eam ipsam ob causam animalia vocaverit familialia, ut ab eis ea distingeret, quae minus animi causa quam ad certam aliquam utilitatem mansueta atque domestica (etsi vix in domo ipsa) habentur et aluntur.

nonne illius vehiculi id proprium est, ut inter rotas scamillum habeat, in quo quasi uno pede stamus, dum altero birotam protrudimus? proponere igitur ausim "birota scamnata" vel potius "birota *scamillata"


hem ... nonne omnium fere "birotarum" rotae aliqua tabula continentur, in qua vel stamus vel sedemus vel etiam iacemus? hoc quidem certum mihi videtur esse, isto nomine vehiculum, quod appellatur "Roller", minime ab eo distingui, quod "Skateboard" (quam rem multi nunc dicunt - nomine nescio quam bono - tabulam subrotatam).
mea sententia vel duae res propriae haberi possunt illius tabulae vehiculique, de quo quaerebam, scilicet quod solo pedibus calcando propellitur (quod tamen ad omnes tabulas subrotatas q.d. pertinet) et quod quodam "malo" (sive pertica) instructum est
Zuletzt geändert von ille ego qui am Sa 15. Aug 2020, 19:15, insgesamt 2-mal geändert.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Aug 2020, 17:29

gratias autem, optime Tiberis, tibi ago non modo pro eo, quod verbum proposuisti a re minime alienum, sed etiam quod verbum scamilli me docuisti! :-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon Exinterator » Sa 15. Aug 2020, 21:18

ille ego qui hat geschrieben:
pro certo habeo ea animalia quae animi causa domi tenentur vel aluntur ut porci feles gallinae etc latine cicuria dici; contra ea animalia quae in silvis vivunt ut elephanti leones etc feras et bestias vocari. immo cicur substantivorum more adhibitur


miror in Italia porcos et gallinas domi teneri animi causa in silvisque vivere elephantos atque leones :D
verbum adhibendi secundae coniugationis esse puto ;-)
recte nos mones de bestiis (in quo nomine perseverabo!) cicuribus (sive mansuetis).
non dubito, quin libri auctor eam ipsam ob causam animalia vocaverit familialia, ut ab eis ea distingeret, quae minus animi causa quam ad certam aliquam utilitatem mansueta atque domestica (etsi vix in domo ipsa) habentur et aluntur.


noli mirari feras a nostratibus domi nutriri. Nam longe alia ratione in italos atque erga ceteras gentes ferae afficiuntur: italos solos non adoriuntur, cum ceteris gentibus insidias parent.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Aug 2020, 22:09

Mirabile auditu!
:D
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "footbike/scooter" Latine?

Beitragvon ille ego qui » So 16. Aug 2020, 00:18

medicus hat geschrieben:Ita est, laudem quidem tuam pro effosa voce exspectavi :wink:



Ignoscas, amice! Sedulitatem tuam sane laudo necnon gratias tibi ago.
Tune iam cognosti "lexicon Morganianum"? Quod per Google facile invenies! Res est perutilis?
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5809
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste