De stela 'monolitha'

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De stela 'monolitha'

Beitragvon ClaudiaK » Mi 9. Dez 2020, 19:02

Salvete.

Medio in agro stela monolitha (nomen autem causam non habet) inventa est.
Sed evanuit eadem celeritate, qua venerat.
Quo modo huc pervenerit nemo scit.
Adiciendum est stelam in pellicula "Odyssee im Weltraum" ostenta (gefilmt :? )
illi (stelae) exemplo esse


(Wie sage ich: ....
verschwand genauso schnell wie sie kam
gefilmt
scheint ihr Vorbild zu sein.)?

https://www.rnd.de/panorama/monolith-je ... JWW54.html

Quid de ea stela sentitis ?

Valete
Zuletzt geändert von ClaudiaK am Do 28. Jan 2021, 23:47, insgesamt 4-mal geändert.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon marcus03 » Do 10. Dez 2020, 09:41

ClaudiaK hat geschrieben:Sed evanuit cito pariter atque venit (genauso schnell wie sie kam

Sed evanuit eadem celeritate, qua venerat./ ... tam celeriter quam apparuerat/emerserat

ClaudiaK hat geschrieben:Addiciendum est stelam in pellicola "Odysses im Weltraum" notatam (gefilmt :? )
huic exemplo esse.

Addendum/Adiciendum est stelam in pellicula ... ostenta illi (stelae) exemplo esse.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon consus » Do 10. Dez 2020, 11:14

Equidem nego illas imagines in quibus illae stelae apparent in natura factas esse. Nihil aliud habent nisi speciem rerum quas in ipsa natura oculis nostris cernimus. Nonne imago stelae ab ingenioso ne dicam fraudulento artifice photographico in quaslibet imagines inseri potest, ut ludibrio habeamur?
:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon medicus » Do 10. Dez 2020, 13:36

Salve conse,haec stela vera in natura esse videtur, quod sonat percussa, an erro?
:chefren:

https://twitter.com/PhilipSherburne/sta ... 5727337475

Puto primum insanum hominem in America fuisee et alios moros in toto orbe terrarum istum imitari.
Zuletzt geändert von medicus am Do 10. Dez 2020, 16:26, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon ClaudiaK » Do 10. Dez 2020, 14:26

Marce03, gratias tibi ago.

Fieri potest, ut sola prima stela in natura non inventa sit,
tamen impulsum dedit et nunc alterae manifestae sunt.
Nunc est genus spectaculi motu proprio
quo actu aliquid est demonstrandum. Quid modo?
Zuletzt geändert von ClaudiaK am Do 10. Dez 2020, 18:31, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon marcus03 » Do 10. Dez 2020, 16:24

Fieri potest, ut
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon ClaudiaK » Do 10. Dez 2020, 18:38

Gratias tibi ago. :)

marcus03 hat geschrieben:Fieri potest, ut


... memini, correxi et cetera consilia inserui.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon Tiberis » Do 10. Dez 2020, 19:02

aeratae sibi quid velint columnae,
quae dicuntur ubique gentium nunc
apparere , ego nescio. sed unum
constat : non posuere, qui universum
externum virides colunt homuncli.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon mystica » Fr 11. Dez 2020, 15:46

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 14. Jul 2022, 16:04, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: stela 'monolitha'

Beitragvon ClaudiaK » Sa 12. Dez 2020, 20:59

Nunc, Mystica, causam cognoscimus.
Est, quod valde doleo, semper seapiusve ars serva commercii.
Profecto aliud speravi.
Nihilominus stela e Tibere poema lepidissimum et urbanissimum elicuit.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste