"quomodo"?!?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"quomodo"?!?

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Jan 2021, 13:06

Salvete, sodales!

Interdum mihi difficilius est verbum Germanicum, quod est „wie?“, Latine reddere. Estne prorsus necessarium ad tam liberas interpretationes confugere, quales sunt hae:

- Wie war es, Reginald Forster persönlich zu erleben?

-> Qualem hominem se praebebat – praesens praesentibus – Reginaldus Forster (cum erat praesens)?
-> Quid spectaculi (rei?) erat Reginaldum Forster coram videre?
-> Iuvabatne / Gratane res erat /… coram videre?

- Du warst du doch in der Stadt. Wie war es?

-> Certe in urbe fuisti. Quid (grati, quid ingrati) ibi vidisti / Numquid grati ibi vidisti / Quid ibi agebatur / Placuitne (ibi versari)?

Vos impense rogo, ut mihi aperiatis, quae interpretationes vobis probentur, quaeve minus – quasve aptius habeatis, quas mihi suadeatis!

Addam hoc:

- Wie heißt du?
-> Quod (quid) tibi nomen est / Qui(s) vocaris?

Praecipue illud “Qui(s) vocaris?” me movet. Sunt enim nunc, qui suadeant, ut dicamus potius “quis (*quae??) vocaris?”, cum apud comicos scriptum inveniatur “qui vocaris?” (similiter atque in “quod tibi nomen est?”, ubi comici “quid” praeferebant.) Georges tamen habet “qui vocaris?”. id autem dubito, utrum illud “qui” potius adverbium (“wie”) an pronomen („welcher/welcher/was für einer“, qui, quae, quod) sit habendum – si id omnino discerni possit. quid vobis videtur?

Valete quam optime!
Christianus
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "quomodo"?!?

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Jan 2021, 16:53

salve, Christiane!

quamquam nihil est, cur interpretationes tuas vituperem - nonne multae viae Romam ducunt? - , ego quidem
verba illa Theodisca sic ausim in Latinum convertere:


- Wie war es, Reginald Forster persönlich zu erleben?
qualis tibi Reginaldus visus est, cum ipse eum vidisti ?


- Du warst du doch in der Stadt. Wie war es?
nonne in urbe fuisti? (aut simpliciter: in urbe fuisti.) quid (ibi) vidisti?


- Wie heißt du?

quid tibi nomen est? (non "quod"; nonne, si quis me interrogaverit "quod tibi nomen est?", sic erit respondendum: "nomen mihi est breve/ bellum/ Theodiscum" eqs. ?

vel:

quis vocaris? (non "quae", propterea quod "quis" ad utrumque sexum pertinet.)

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "quomodo"?!?

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Jan 2021, 19:09

Salve Tiberis!

gratias plurimas tibi ago pro gratis utilibusque responsis!
pauca tamen - tua bona venia - addam:

@doch
haud minus sane placent, quae tu proposuisti ad "du warst doch ..." Latine reddendum (sc. ut aut "nonne?" adhiberemus aut omnino omitteremus). cur tamen auderem verbum "certe" temptare, hanc primam fuisse causam scias, quod in Horatii satura nona libri prioris in verbis Arustii Fusci male salsi ('certe nescio quid secreto velle loqui te/ aiebas mecum', v. 76f.) illud "certe" prorsus nostro "doch" respondere mihi olim est visum. hoc ex quo primum suspicatus sum, haud paucos alios vidi loco, in quibus "doch" multo aptior mihi videretur interpretatio quam tritum illud "gewiss, sicherlich".

@ quod <-> quid nomen
plurimi eorum, qui nunc Latine loquuntur, praeferunt - saepe haud inscii illius controversiae - "quod" tamquam probabilius magisque classicum (ut videntur putare). Neque mihi absurdum videtur sic loqui, et has quidem ob causas:
- nondum vidi quicquam huius modi apud scriptores, qui classici ducuntur: "quid + praedicativum/attributum" (quod argumentum sane minimum valet...)
- ex rogato "quod est tibi nomen?" per hyperbaton facile efficitur "quod nomen est tibi ~ quod nomen tu habes?"
- "quod" verbum minime necessario talia responsa postulat, qualia tu exempli causa attulisti ("breve" ...) - aliter atque "quale" videlicet! -, sed etiam etiam id potest significare, ex copia quadam - velut omnium nominum Latinorum - eligendum esse. inde non remotissimum id esse mihi videtur, quod tu ipse abhinc multos annos me docuisti rogari posse 'quod (!) esset praedicatum/subiectum' in aliqua sententia potius quam 'quid...'.

@qui<->quis
ergo "quis" magis tibi arridet quam "qui", si intellego? haec res ideo me vexat paululum, quod "qui vocaris" reperitur (etsi apud comicos), "quis vocaris?" nusquam prorsus vidi (neque quicquam simile*). Neque ipse certissimus sim, inquam, quid illud "qui" apud comicos velit.
id autem concedo me iam huius generis sententiam olim offendisse: "quid vocatur XY = wie heißt XY?". locum tamen, eheu, non teneo.

------------
*quis ille appellatur? (fortasse potius: quo nomine ille appellatur?)
**nemo is vocatur (nemo heißt so) ....... :roll:
------------

@quis<->quae
de hac re quam paucissima, ne in rixam veterem relabamur :D :
ego his in foris iam nonnullos proposui quondam locos, quibus defenderem, si antea iam constaret de unis feminis agi (aut de pluribus, PL.) - pro "quis" etiam "quae" (aut: "qui/quae", PL.) dici saltem posse. si quis ipse in hanc rem altius voluerit inquirere, dicat, ut filum quaeram! in praesens sufficiat hunc Catulli versicilum memorasse: Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis ...
ceteroquin non puto operae esse pretium cramben illam recoquere ;-)

Cura, ut valeas quam optime, mi amice!

ILLE
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste