Salve Tiberis!
gratias plurimas tibi ago pro gratis utilibusque responsis!
pauca tamen - tua bona venia - addam:
@doch
haud minus sane placent, quae tu proposuisti ad "du warst doch ..." Latine reddendum (sc. ut aut "nonne?" adhiberemus aut omnino omitteremus). cur tamen auderem verbum "certe" temptare, hanc primam fuisse causam scias, quod in Horatii satura nona libri prioris in verbis Arustii Fusci male salsi (
'certe nescio quid secreto velle loqui te/ aiebas mecum', v. 76f.) illud "certe" prorsus nostro "doch" respondere mihi olim est visum. hoc ex quo primum suspicatus sum, haud paucos alios vidi loco, in quibus "doch" multo aptior mihi videretur interpretatio quam tritum illud "gewiss, sicherlich".
@ quod <-> quid nomen
plurimi eorum, qui nunc Latine loquuntur, praeferunt - saepe haud inscii illius controversiae - "quod" tamquam probabilius magisque classicum (ut videntur putare). Neque mihi absurdum videtur sic loqui, et has quidem ob causas:
- nondum vidi quicquam huius modi apud scriptores, qui classici ducuntur: "quid + praedicativum/attributum" (quod argumentum sane minimum valet...)
- ex rogato "quod est tibi nomen?" per hyperbaton facile efficitur "quod nomen est tibi ~ quod nomen tu habes?"
- "quod" verbum minime necessario talia responsa postulat, qualia tu exempli causa attulisti ("breve" ...) - aliter atque "quale" videlicet! -, sed etiam etiam id potest significare, ex copia quadam - velut omnium nominum Latinorum - eligendum esse. inde non remotissimum id esse mihi videtur, quod tu ipse abhinc multos annos me docuisti rogari posse 'quod (!) esset praedicatum/subiectum' in aliqua sententia potius quam 'quid...'.
@qui<->quis
ergo "quis" magis tibi arridet quam "qui", si intellego? haec res ideo me vexat paululum, quod "qui vocaris"
reperitur (etsi apud comicos), "quis vocaris?" nusquam prorsus vidi (neque quicquam simile*). Neque ipse certissimus sim, inquam, quid illud "qui" apud comicos velit.
id autem concedo me iam huius generis sententiam olim offendisse: "quid vocatur XY = wie heißt XY?". locum tamen, eheu, non teneo.
------------
*quis ille appellatur? (fortasse potius: quo nomine ille appellatur?)
**nemo is vocatur (nemo heißt so) .......
------------
@quis<->quae
de hac re quam paucissima, ne in rixam veterem relabamur
:
ego his in foris iam nonnullos proposui quondam locos, quibus defenderem, si antea iam constaret de unis feminis agi (aut de pluribus, PL.) - pro "quis" etiam "quae" (aut: "qui/quae", PL.) dici saltem
posse. si quis ipse in hanc rem altius voluerit inquirere, dicat, ut filum quaeram! in praesens sufficiat hunc Catulli versicilum memorasse:
Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis ...ceteroquin non puto operae esse pretium cramben illam recoquere
Cura, ut valeas quam optime, mi amice!
ILLE