De monstrorum multicipitum difficultate

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon ClaudiaK » Do 28. Jan 2021, 23:05

Nuper in curru viali vecta sum quo duo de mythologia disputantes pueros audivi.
Qui cum alter alterum asseverasset Cerberum Sphingem et Hydram, quantum ex rete cognoverunt, cognatos fuisse, quod ego quidem tacita in dubium vocavi, excogitaverunt ista monstra multicipita difficultates habere currum vialem conscendentia ora omnia pannis satis celeriter tegere.

Obiter: Profecto una cum Chimaera sorores et frater sunt.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon Willimox » Fr 29. Jan 2021, 09:55

Hm, Sphingi unum caput...
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon consus » Fr 29. Jan 2021, 12:56

Cerberum Sphingem et Hydram, quantum ex rete cognoverunt, cognatos fuisse, quod ego quidem tacita in dubium vocavi

Claudiae sal.
Apud Hesiodum scriptum videmus Cerberum et Hydram Typhone patre Echidna matre*, Sphingem autem Ceto matre Ortho patre** natam esse, sed Apollodorus cum Hesiodo discrepat et Sphingem quoque procreatam esse*** dicit Typhone patre Echidna matre .
________________
* theog. 311, 313.
**l.c. 326sq.
*** bibl. 3, 5, 8.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon medicus » Fr 29. Jan 2021, 13:39

Ergo corpora eorum effodienda et gena (die Gene) comparanda esse puto, ut originem eorum certe iudicare possimus.
:chefren:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon ClaudiaK » So 14. Feb 2021, 19:29

Pars secunda: semper in ferrivia strataria

Per fenestram perspiciens non iam aures pueris praebeo.
Ningit. Ingentes nivis moles e caelo cadunt.
Lucerna incerta lumen luridum desuper in currum vialem defundens coruscat.
Constitit subito currus vialis in nive nunc haerens.
Cuius vector magna voce sibi nivis moles removendas esse dicit antequam viam pergere possit.
Circum perspicio simul cogitans ubi simus et quid nunc faciamus.
Sumus media in silva urbana quae in tanto hiemis gelu nullo passu adhuc violata est.
Foribus apertis una cum pueris descendo, ut currus vialis vectorem iuvemus.
Qui autem non batillo utitur sed se currum expectare dicit qui nos ad urbem trahat.
Ex quo quaero, quamdiu necesse sit dum salvator currus advenerit.
Nescit.


Quaeso, indicite huius exercitationis errores.
Zuletzt geändert von ClaudiaK am Mo 15. Feb 2021, 21:28, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon medicus » So 14. Feb 2021, 20:10

ClaudiaK hat geschrieben:Quaeso, indicite huius exercitationis errores.

Magister linguae Latinae quidem non sum, tamen scribere audeo haec.
Straßenbahn-->ferrivia strataria
https://de.pons.com/%C3%BCbersetzung/de ... 3%9Fenbahn
alta voce--> magna voce
in silva urbana qui --> quae
currui vialis --> currus (Gen.u-Dekl.)
se currus expectare dicit, qui.......trahat--> currum (Akk.Sing.)
quanto tempore--> quamdiu

Corrigant magistri! :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon ClaudiaK » Mo 15. Feb 2021, 19:51

Salve Medice,
gratias tibi ago. Errores recte monuisti, quos emendem. Nunc nos in silva errantes fingere pergam. Vale
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon marcus03 » Mo 15. Feb 2021, 20:33

ClaudiaK hat geschrieben:Errores recte monuisti, quos emendem.

Qua de causa coniunctivo uteris? Qui quid exprimit? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11398
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon ClaudiaK » Mo 15. Feb 2021, 21:41

marcus03 hat geschrieben:
Qua de causa coniunctivo uteris?

Sensum alterum exprimere volui, finalitatis enim.
... ut eos emendem.
marcus03 hat geschrieben:
Qui quid exprimit? :?

qui? --> ego
quid? --> errores emendabo

Alias interrogationem non intellego. :oops:
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: De monstrorum multicipitum difficultate

Beitragvon Willimox » Mo 15. Feb 2021, 21:50

fortasse ita:

coniunctivo (conjunctivus)... qui quid exprimit ?
(Fragesatz mit relativem Satzanschluss, also eine leicht tautologische Spezifizierung des "qua de causa")
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste