Nuper in curru viali vecta sum quo duo de mythologia disputantes pueros audivi.
Qui cum alter alterum asseverasset Cerberum Sphingem et Hydram, quantum ex rete cognoverunt, cognatos fuisse, quod ego quidem tacita in dubium vocavi, excogitaverunt ista monstra multicipita difficultates habere currum vialem conscendentia ora omnia pannis satis celeriter tegere.
Obiter: Profecto una cum Chimaera sorores et frater sunt.