Salvete sodales litteratissimi,
quid sentitis? quid tu ante omnes, optime sodalis, qui hoc ipsum nomen sanctissimum ac dignissimum tibi indidisti?
nimirum nomen Graecum et poeticum, quod est Thybris, Thybridis, vocativum habet Thybri.
Nonne tamen nominis Latini, quod est Tiberis, vocativus debet esse Tiberis? An fallor?
Quid censetis?
Valete!