Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Pyrrha » Mo 6. Jun 2022, 21:05

Salvete amici!
Bene conscia me hoc foro iam longius afuisse, et legendi quidem consuetudeinem, eheu, perdidi -- heus, munere fungens non iam studiosorum libertate fruor, sed egebam nunc tempore nunc otio! -- tamen libentissime, si licet colloquiis iterum aliquando interessem Latinis! Pergratum eam ob rem mihi esset, Christiane optime humanissimeque Tiberis, si nuntio quodam privato me adiungere possitis. Iucundius etiam oportet esse terni quam bini colloqui!
Facete interdum ut quam optime valeatis!
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » Di 7. Jun 2022, 01:03

salve, Pyrrha! nuntium privatum ad te misi. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Di 7. Jun 2022, 08:24

Iam igitur sunt duo quasi veterani huius fori, qui conventiculo nostro interesse velint! quod valde gaudeo!
de die et hora iam convenit.
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Di 7. Jun 2022, 16:51

Misi tibi epistolium electronicum, o Pyrrha.
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Fr 10. Jun 2022, 08:30

Gratias vobis et palam ago, Longipes, Tiberis, Pyrrha, pro colloquio iucundissimo et gratissimo!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » So 26. Jun 2022, 13:07

nostras quando iterabimus loquelas,
gratae quae fuerint mihi atque vobis?
promptum me esse quidem vides, amice!
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Mo 27. Jun 2022, 08:54

Salvete Tiberis,
salvete sodales,

ut privatim iam scripsimus, conveniemus - dis faventibus - hac septimana die Mercurii vespere.

Si qui alii interesse velint, scribant ad nos! grati erunt. Non est necesse loqui, si quis auscultare malit. neque necesse est faciem ostendere.

Sed cavete putetis vos ob id interesse nolle aut non posse, quod usus Latine loquendi vobis desit. modo fingatis aliquem Anglice discentem, qui a colloquiis Anglicis ideo sese abstineat, quod adhuc sive vixdum Anglice locutus sit sive grammaticam ac vocabula nondum firmissime teneat. nonne inter omnes constat Anglice efficacissime (et iucundius quoque) disci Anglice loquendo? neque menda vitari possunt (nec metuenda sunt), si quis progredi velit!
quod quidem etiam ad ipsam linguam (!) Latinam pertinet.

Loquela Latina minus est SCOPVS quam VIA discendi.

nolite igitur timere! non mordemus - ut aiunt :-D

Bene valete!
Christianus
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Do 30. Jun 2022, 09:24

Heri secundum nostrum conventiculum retiale celebravimus.
Affuere magistri linguae Latinae Germani, Austriacus, Hispanus; sacerdosque ecclesiae orientalis natione Dacoromanus Latinitatis tiro (!).

:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste

cron