A prima luce ad noctem

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

A prima luce ad noctem

Beitragvon Tullia Cicero » Mo 7. Apr 2003, 20:04

Salvete!
Quod facitis totam diem? Cogitatisne de lingua Latina?
Iucundumst latine audire, quod alteri discipuli et magistri et amici linguae Latinae faciunt!
Tullia Cicero
 

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Apr 2003, 20:22

ego quidem hoc puncto temporis eventum interrogatorium spectaturus sum, qui a televisione emittitur.
quo viso ad quaestiones tuas respondebo.
interim multas salutes-
T.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Apr 2003, 23:53

petis,ut tibi sive vobis nonnulla dicam de vita mea cottidiana .certe vobis professionem meam non ignotam esse arbitror :) ,qua re usque ad horam fere octavam tempus consumo in discipulis instituendis,non solum linguam Latinam sed etiam disciplinam geographicam eos docens.
quibus rebus feliciter :) peractis domum redeo. pransus primo reficiendi causa ante computatrum sedeo,ut videam,quid novi sit in nostro locutorio,num quas litteras electronicas acceperim et cetera.
caelo sereno tempus quoddam ago in autocineto meo curando, quod oblectamentum mihi maximi momenti est. nam autocinetum, de quo agitur,triginta quinque fere annos natum :) est, quare maxima cura ei adhiberi debet.cenato mihi supersunt labores quidam ad scholam pertinentes,ut exempli gratia pensa corrigere ,libros quosdam legere et alias res ,quibus disciplinae praeparandae opus est, perficere.
quibus perfectis, cum iam sero noctis sit, tamen fere cottidie unam horam consumo in chlavicordio canendo, quae res iucundissimum mihi oblectamentum praebet.
paulo ante,quam cubitum eo, iterum paginam nostram electronicam perscrutari soleo, sicut et nunc.
optandum est, ut vos quoque quam plurimi describatis,quomodo quidque facientes dies peragatis.
valete!
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Geographia

Beitragvon Tullia Cicero » Di 8. Apr 2003, 18:05

Tibero suo salutem,

quaeso narra aliquid de examine Colloquii Geographia!
Tullia Cicero
 

Beitragvon Lord Piergeiron » Di 8. Apr 2003, 19:09

Salve, Tullia ! Salve, Tiberis !

Interrogatus, respondere volo !

Saxonia inferior cum feriis nunc temporis paschalis delectetur, otio fruor.
Eodem modo, quo discipuli mei valde gaudent, quod non a me vexantur, quod non cum iis esse possum
valde doleo. Sed in isto tempore quoque non multum temporis inertiae mihi datum est. Nos - una cum amico
quodam- elaborantes meliorem structuram nostri libelli electronici, quocum ullus nomina quorundam discipulorum ( nomina, oppida, disciplinas etc. ) administrare possit, valde delectamur. Sed non facilius
id opus est !
Extra tempus id opus una cum amico elaborandi, ego – sicut Tiberis – in arte pianofortis CONOR, sed
in mea opinione eventus mihi saepe malus.
Insuper multum lego. Sed non multi novi libelli mihi in conspectum venti sunt. Delector MACHINA
TEMPORIS ( Wells ) et ITINERE ad MEDIUM TERRESTRE ( Verne ).
Is libellus, quem secundo loco posui, inter alia verba latine dicta continet ! Heros libelli, magister geographiae,
chartam pergamenam perantiquam invenit, in qua notae secretiores in Lingua Latina de via ad medium terrestre
narrant ! Et..magister, optimus suus discipulus et alii amici proficiscuntur !
Commendo vobis illum libellum, non modo, cum legere ex eo valde placeat, sed etiam, cum LIBELLUS
„eidem“ fabulae in televisione captae maxime praestet.
Si tempus calidum adest, piscator sum: Tum in natura versari malo, et facta et animalia nobis a deo data libenter aspicio.

Valete – OLLI !
Zuletzt geändert von Lord Piergeiron am Mo 19. Jan 2004, 01:22, insgesamt 1-mal geändert.
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms

Beitragvon Tiberis » Di 8. Apr 2003, 19:26

salve Tullia,
universitates litterarum multum in iis rebus,quae in examinibus quaeruntur,inter se differre constat. praeterea respiciendum est examina,quae studentes geographiae subire debent,nonnullis lustris ante - tunc enim ego ea subieram - non talia fuisse qualia sunt recentia.
attamen si velis scire, quae fuerint quaestiones meae, egoquidem tibi eas dicam,dummodo eas memoria tenuerim.
at prius narra, quaeso ,de vita cottidiana tua, praesertim cum alios,ut de ea re loquerentur, hortata fueris.
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Mea vita cottidiana

Beitragvon Tullia Cicero » Mi 9. Apr 2003, 18:47

Salvete,
equidem sum dux chorae ecclesiae, qui in "profil" meum legere potestis! Nunc in scholam redita sum, ut Abiturum facere poterim. Itaque dies mea brevis est. A prima luce sum in schola, quae "Kolleg" apellatur. Hic sunt adulescentes et senes. Latinum et Graecum discimus et cetera. Secunda die quartae partis mensis sum in Mitwitz, ubi choram ecclesiae duco. In tempo libero multam musicam facio violoncello. Violoncellum valde amo!
Interdum organo musicam facio.
In Kronach, ubi edocta sum, musica Romana et Graeca fecimus.
Kitharam haudquaquam amo, quia gravast!!!
Tullia Cicero
 

Beitragvon Philosophus » Do 10. Apr 2003, 19:36

Certus non sum, quid facio...autem scio, quid [b]nunc]/b] facio...cena eso.:grins:
Philosophus
 

Caprimulga

Beitragvon Lord Piergeiron » Di 6. Mai 2003, 03:35

Salvete, patres conscripti ! Fabulam pro vobis habeo. Videte et flete. *gg*

Avis noctis. Fabula non ficta.

Heri avem cepi.

Spero avem nunc vitam iucundam agere et in agris salire.
Salire ? Nonne VOLANT aves ? Ecce, id est. Auditote nunc fabulam de CAPRIMULGA ab
OLLO CAPTA.

Media nocte ad machinam ad calculandum sedi nullam rem specialiter faciens. Subito
magno strepitu excitatus sum: Ego a magnis vocibus duorum animalium coactus ad fenestram
-brevi antea aera frigida admittendi causa a me apertam-, - nihil videbam.

Ianua ad hortum iter praebente aperta, in cono sinulucernae speciem horribilem celeriter
evanescere mihi videbatur. Nihil de re specialiter cogitans, rediebam in conclave meum.
Sed paululo post clamando quodam ITERUM in hortum vocatus sum ! Inveniebam
speciem avis knuffelioris, reperentem per hortum ! Fortasse id animal a magna fele nigra
priusquam a me visa aggressumne ? Ave a me capta facta explorare volebam. Familia mea
valde gaudebat de salute avis, quae “CAPRIMULGA” vel ‘HIRUNDO NOCTIS’ nominatur.

Certe vobis haec avis nota est ?! Est RARA AVIS in hortis hominum. Mavult ea avis in agris
latis et sub tectis florum aliarumque herbarum diem somno consumere, proficisci vero nocte bestiolas venandi causa. A prima luce usque ad initium noctis a nullo videri potest
Caprimulga, quod prorsus accommodata est locis, quae circumiacent !

Nunc, (m)ea avis, veterinario hodie visitato nocteque relicta in conclave meo ab ave perfecta,
a me secundum consilium veterinarii in securo loco liberata est, QUAMQUAM mulga
a fele mala omnium “dextrae-partis-caudae-pennarum” spoliata. Sed veterinarius dixit id nihil fore. Hirundo Noctis facultatem haberet SALIENDO cibum sibi parandi, usque ad sanationem perfectam !

Sic, ut supra dixi, spero: “ut saliat potius quam volet mea nunc mulga !”

Valete – OLLI.
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms

Beitragvon Tiberis » Di 6. Mai 2003, 14:38

salve olli,
iuvat scire homines esse, quorum multum intersit aviculam vulneratam curari. :)
quam poenam ista feles maligna solvet? lactis et pabuli interdictio per unum diem iustissima poena pro facinore eius esse videtur. :ironie:

at aviculae tuae salienti vitam longam exoptemus dicentes:"hic hortus, hic salta!" :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Iudicium

Beitragvon Lord Piergeiron » Di 6. Mai 2003, 20:42

Salve Tiberis !

Rho-d-(mu)tacismus ;-) tuus valde placet , sed AVIS CAUSA et UNA CUM AVE passuum multorum iter automobile factum ad veterinarium, indeque in loca deserta, liberandi causa !

Iudicium in felem ? hehe –:
Omnes feles ab avibus attractae Ollo :
“Ave, Olli ! Moriturae te salutant…..”

Hmm…crudelius id sonat. :-( sed… fortasse interdictio in tuis sententiis dicta in X dies
produci potest !? :twisted:

Serius autem dicam: Nolo talem fabulam iterum mihi accidere ! :o Non enim peritus sum aves
adiuvandi ! ( Sunt exempla pro eo verbo, sed…melius esset hic eorum non mentionem habere ).

Vale – OLLI !
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste