ad salve dicendum

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

ad salve dicendum

Beitragvon hippolyte » So 27. Apr 2003, 22:38

salvete, amici amicaeque linguae latinae
mihi nomen est Susanne. Viennae domicilium habeo, quae urbs pulcherrima in Austria sita est. Hic litteris graecis et latinis studeo et paene exspectare non possum tempus, quo discipulos docebo. non scio, num audiveritis vel pauciores horas ad latinam linguam docendam futuras in scholis Austriae. Quod mihi et collegis meis magno dolori est.
sed aliud vobis narrare volui; quis vobis Magnam Matrem Rudolphinam (hoc nomen est universitati Viennae) novit et professores, qui hic latinam linguam docent? Prof. Smolak - neminem puto esse linguae latinae docendae sed etiam loquendae peritiorem - sequente anno cum iis,qui velint, "discipulis" ("studentibus" dico) latine loqui in animo habet. Omnes valde gaudent, quod facultas iis erit non solum textus latinos legendi vel scribendi, sed etiam latine loquendi. Exercitandi causa hinc veni, ut vobis latine loquar.
Non scio, quid porro scribam.
Itaque valete nunc, sed spero me vos mox iterum visuram. :-D
hippolyte
 

Beitragvon Tiberis » Mo 28. Apr 2003, 01:21

salva sis, o Hippolyte,bellissima bellicosissima e gente Amazonum :D ! quantum mihi gaudium affert ista tua facultas tam polite Latine loquendi!
gratissima atque exoptatissima sis in nostro locutorio.
professorem Smolak,cuius fama non solum in Austria claret,quis ignorat?
dignissima quidem mihi videris,quae ab eo de disciplina philologiae classicae docearis. vere optandum est, ut quam plurimi eorum,qui Latinitati student, tam cupidissimi sint linguae Latinae non solum convertendae, sed etiam ad colloquia sermonesque adhibendae.
ego quidem spero fore,ut quam saepissime locutorio nostro intersis.
plurimas salutes, :)
Tiberis
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 28. Apr 2003, 20:18, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Joachim » Mo 28. Apr 2003, 12:42

et paene exspectare non possum tempus, quo discipulos docebo


et denique exspectare non poteris tempus, quo ad stipendium annuum pervenies ... :zunge:
Joachim
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste