feriis appropinquantibus

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

feriis appropinquantibus

Beitragvon Tiberis » Mo 26. Mai 2003, 16:26

salvete :)
rem quandam continuare velim, de qua Apollodorus noster alio loco iam locutus est. cito pede enim feriae appropinquant : quamobrem libentissime a vobis audire velim, quae consilia vobis sint ferias agendi. iamne de ea re cogitavistis ?
quod ad me pertinet , in animo habui cum uxore mea ferrivia Transsibirica per Russiam Mongoliamque in Sinas vehi. sed propter morbum SARS in partibus Sinarum grassantem hoc iter renuntiatum est; quod constituimus in proximum annum differre.
pro eo consilium cepimus Olisiponis visendae vel per paucos dies.
aestate exeunte postremo ut quotannis Schubertiadi interero,quo nomine nonnulli dies sollemnes appellantur, quibus ab excellentissimis
artificibus musica Francisci Schubert aliorumque eius aetatis modulatorum colitur.
valete - et respondete! :)
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Consilia?

Beitragvon Tullia Cicero » Do 29. Mai 2003, 17:29

Salve!

Nos musicam Francisci Schubert faciemus: "Forellenquintett"
Non facilest! Quadecausa non multam temporem habebimus, ut aliquem locum proficisci poterimus.
Praeterea discipuli Latinum discere debent! :) :smile:

Cur in peregrinum vagari? Vide, bonum est sic prope! :lol:
Tullia Cicero
 

Beitragvon Tiberis » Do 29. Mai 2003, 20:48

salve Tullia :)
quintettum illud,quod "salmo fario" vulgo appellatur, mihi bene notum est. et tu huius operis agendi socia eris ! magna vere admiratione afficior. at quo instrumento modulaberis ? fortasse iam id mihi dixisti , sed puto id me fugisse. :oops:
quando musica vestra in disco audienda erit?
vale :)
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Lord Piergeiron » Fr 30. Mai 2003, 18:20

Salvete !

Recte dixisti, Tiberis. Rationis est, ut mihi videtur, isto tempore non in Sinas proficisci.

@all:

Hmm. Est mihi magni momenti Musica, sed hamo piscari -sperans non in aere piscari- etiam gravius mihi est.
Propositum meum est in noctibus calidissimis atrisque piscem quendam captare , quem antea numquam captandi
facultatem habueram. In Visurgi flumine, quod hic alveum suum habet et - gravissima lenitate citove - explet,
raro, sed constantia quadam exemplaria quaedam familia Siluridarum nata inveniuntur et captantur hamo.

Maximus piscis nostrorum lacuum et fluviorum Silurus, praedator noctis.
Ingentis longitudinis - et magnitudinis esse Silurus potest: Circa IX pedes, et libra vix apta inveniri potest.

Spero spero spero me exemplar minoris magnitudinis captaturum.

Sed - ut fit - Olli haud dubie nihil eventi boni ostendere fore.

Silurus comedere vult: Mures, vermines (lumbricos) magnos, AVES (!!), gryllos talpaeformes ( in Hungaria saepe inventos ),
omnes pisces minores ( percidas, abrames, rutilidas, LOTAS, anguillas (in Italia saepe anguilla hamo utitur ) etc. . . .

Fama est de CANIBUS et H O M I N I B U S comesis a Siluris, sed...tacere nunc volo.

Spero..... .

Nox mea ventura.

Sunt hami mei parati, et paratae virgae meae.

Valete - OLLI
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms

Beitragvon Tullia Cicero » Fr 30. Mai 2003, 18:56

Tiberis hat geschrieben:salve Tullia :)
quintettum illud,quod "salmo fario" vulgo appellatur, mihi bene notum est. et tu huius operis agendi socia eris ! magna vere admiratione afficior. at quo instrumento modulaberis ? fortasse iam id mihi dixisti , sed puto id me fugisse. :oops:
quando musica vestra in disco audienda erit?
vale :)
Tiberis


Salve!
Violoncello musicam facio!
Ea musica modo pro nobis est. Fortasse post multos annos musica nostra audienda erit! Non sumus musici optimi! :oops:
Tullia Cicero
 

Beitragvon Ruhppadd » So 1. Jun 2003, 19:13

non cogito periculosum esse sinam ire; morbus sars mea in opinione inflatus est, periculum ob eam causam non iam esse existimo.

egomet ad lacum gardam ibo, ubi cum amicis meis nitar [klettern?? - solum verbum erat quod repperi :wink: ] et bibam :D

valete rupert
Zuletzt geändert von Ruhppadd am So 1. Jun 2003, 20:00, insgesamt 1-mal geändert.
Ruhppadd
 

Beitragvon Döner » So 1. Jun 2003, 19:37

Ita est Ruhppadd , gaudeamus igitur :D
Et fortasse cum nostrem navem a marem adriaticem navigabo! :-D
Döner
 

Beitragvon Tiberis » So 1. Jun 2003, 23:57

@olli
non mirum est,quod tam bene Latine loqueris : hamiotae enim in sermocinationibus suis sermone quasi Latino uti dicuntur. :lachend:
hoc loco mihi in mentem veniunt verba Homeri,quibus Scylla monstrum cum hamiota comparatur:Wie am Vorgebirge mit langer Rute der Fischer
Laurend den kleinen Fischen die ködertragende Angel,
An dem Horne des Stiers, hinab in die Fluten des Meeres
Wirft, und die zappelnde Beute geschwind' ans Ufer hinaufschwenkt:
255 Also wurden sie zappelnd empor an dem Felsen gehoben. :lol:
vale, et "Petro saluti" :D
Tiberis
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Tiberis » Mo 2. Jun 2003, 01:31

@ruperto nisuro
cave,ruperte,ne ruas de rupe neve in rudere rumparis :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Lord Piergeiron » Mo 2. Jun 2003, 19:49

Hi ! :-)

@Tiberis:
...et Petro gratias. Vel: "Petri gratias" tibi in caput dicam :-) .

Credo in meam noctem, ut scis... .

Uff - animo meo cogito Ollum "Silurum" tollentem trans scopulos quosdam.... .
Vires Scyllae Homerique mihi desunt - quid ergo faciam ? Recte... . Fortasse "Piscatorumlatine" mihi loquendum est. Est modus Latine loquendi valde placens. Et SAEPIUS auditus. Fabulas narrare possem.... incredibile dictu.

@all:
Latinitas Piscatorum sit communis causa.

Sed...aberraturus sum a propositione. Itaque:

VALETE - et "bonas ferias" ! ;-)
- OLLI -
Im Sinne von Ranganathan und Dewey: Prosit!
1 Thaler:
"Si quis nostrum exstat, qui carmine componendo
-don' asses misero!- vivit adhuc adeo."
Benutzeravatar
Lord Piergeiron
Dictator
 
Beiträge: 1772
Registriert: Sa 2. Nov 2002, 01:58
Wohnort: Forgotten Realms


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste