von consus » So 14. Okt 2007, 13:40
Salve, Euripides!
Operae esse pretium videtur legere, quid Ioannes Fridericus Nolte in Lexico Latinae Linguae Antibarbaro Quadripartito scripserit (Lipsiae, Helmstadii MDCCXLIV, pars I, col. 142sq.):
"PRO Interjectio indignantis & admirantis; non proh. Scaligero placet adspiratio in fine, ut a Praepositione pro discernatur. Sed repugnat antiquitas: nam Virgilius Carpensis heic constanter H in fine respuit, teste Manutio. Adspiratio etiam apud Latinos in fine nulla est. Quod quum videatur Interjectionum exemplis ah, vah, confutari, auctore utar Prisciano p. 548, qui rem ita diluit: Quaeritur cur in VAH, AH post vocales ponatur adspiratio; & dicimus, quod Apocopa facta est extremae vocalis, cui praeponebatur adspiratio: nam perfecta VAHA, AHA sunt."
Noltes liber in interrete adiri potest.
Vale.