De Martialis epigrammate quodam (III.XXVI)

Das Forum für professionelle Latinisten und Studenten der Lateinischen Philologie

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Martialis epigrammate quodam (III.XXVI)

Beitragvon Merkur » So 30. Dez 2007, 21:59

Salvete omnes!

Diutius fortasse quam debebam a foro me abstinui. Nunc autem supplex redeo obsecrans vos, doctissimi sodales, ut animi mei discutiatis caliginem hac in re:

Legi Martialis illius epigramma quod hic exponi non mihi videbatur proposito alienum:

Code: Alles auswählen
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
   aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
   et cor solus habes, solus et ingenium
omnia solus habes – hoc me puta velle negare! –
   uxorem sed habes, Candide, cum populo.


Non sunt sane difficiles intellectu versus.
Mirum autem mihi videtur esse verbum "hoc" quod legimus in versu quinto. Ad sensum quod attinet nullum dubium esse puto quin loco "hoc" intellegendum sit "nec". Quod autem plerique editores iidemque satis probati nequaquam affirmant.
Quid censetis, amici?
Novistisne locutionem huic "hoc me puta velle negare" similem, quae - ut patet - eandem habet vim ac "nec me puta velle negare" an putatis perperam legere illos qui recitent "hoc ..."?

Scitote me gratissimum fore si quis vestrum mei miseritus erit.

Merkur
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii

Beitragvon Platon » Mo 31. Dez 2007, 10:51

Salve, Mercuri,

Shackleton Bailey, Epigrammaton Martialis doctissimus, nolle pro velle inserit, quod mihi melius atque elegantius esse videtur, quia opus est una sola emendatione unius verbi, quae non laedat illud hoc me puta codicum veterum.

Code: Alles auswählen
Praedia solus habes et solus. Candide, nummos
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
omnia solus habes - hoc me puta nolle negare! -
uxorem sed habes. Candide, cum populo.


Cf. D.R. Shackleton Bailey, More corrections and explanations of Martial, AJPh 110.1 (1980), 131-50.

An appropriate rejoinder to hoc me puta velle negare would be something like non possum; cf. 11.58.2 puta me velle negare: licet? The rejoinder in v. 6 must follow a hypothetical admission, 'suppose I don't choose to deny it'. Read nolle.


Negatio cum adhibenda est, nisi credere volumus Martialem acumen carminis quasi praecox prodere, tum verbo aut ne aut non aut nec aut nolle uti possumus, sed nobis cavendum, ne multo argutius quam Martialis noster agamus... ;)

Cura, ut valeas!
Platon
 

Beitragvon Merkur » Mo 31. Dez 2007, 13:28

benigne docte humane quod auxilium mihi praebuisti, gratias tibi ago, mi Platon, illius nominis principi qui vix cedere videaris. ;-)
Merkur
Censor
 
Beiträge: 681
Registriert: Do 27. Dez 2007, 22:37
Wohnort: Monachii


Zurück zu Lateinische Philologie



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste